Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Ceterum ut missa iam theorica, ipsam separationis practicam aggrediamur, ac ad speciem descendamus: notandum est, separationem metallorum iure omnium primam esse. Ipsam ergo deinde tali ratione trademus.
De Separatione Metallorum a suis mineris.
1. Per pulveres liquefactorios.
Separatio metallorum a suis mineris, modis multis fieri potest, nempe Ebullitione seu excoctione, eliquatione per pulveres liquefacientes ut sunt sal Alcali, Lithargyrum, sal fluxum, Fel vitri, scoria, sal Gemmae, salpetrae, &c. Indantur in fictile seu catinum in fornace liquentur. Sic nimirum metallum, ceu Regulus in fundum fictilis residebit: materia autem minerae enatabit in sublime, & fiet scoria. Regulum hunc metallicum per Reverberatorium in fornace urgebis tam diu, donec metallum omne purum, & ab omni sua sorde & scoria liberatum sit. Hoc modo metallum probe digeritur, & ab omni sorde seu scoria (ut ita dicam) finatur seu expurgatur. Eiusmodi minera interdum, plus uno metallo continebit, veluti multoties accidit, ut cuprum & argentum, cuprum & aurum, plumbum & argentum, stannum & argentum, &c. in uno minerali inveniantur: cuius rei signum est seu apparet si metallicus Regulus post reverberatorium in capella debito modo & ratione resolvatur. In eo enim imperfecta metalla omnia separantur, ut sunt cuprum, ferrum, stannum, plumbum: & sic una cum plumbo, cuius duplo plus quam Reguli esse in additamento debet, illa in fumum abeunt, solumque finum argentum aurumque in capella remanet. Idem similiter etiam deprehenditur, si metallicus Rex liquatur, & in glandes funditur. Ea namque fusione metalla permixta separantur, dum quod optimum & gravissimum est in fundum semper decidat, leviore contra supereminente &c.
2. Per aquas fortes &c.
Possunt et duo vel tria permixta metalla in acri fortique aqua separari unumque ab alio extrahi, extendi, & resolvi: si autem utraque metalla una resolvantur, unum eorum in ista Resolutione, velut arena aut calx, cum sale, ut convenit, diverberari ac deprimi, & ita separari potest.
3. Per Sulphur.
Sulphuris vis mira in separando.
Praeterea metalla etiam per fluxionem separari queunt, hoc processu. Fac metalla fluant. Si facta fluxilia sunt, optime sublimati & purgati sulphuris pro qualibet libra metalli unciam unam iniice. Ibi id comburetur & eadem opera alterum metallum, nempe levissimum, in sublime trahet, gravius autem in fundo relinquet. Hoc modo una stent, ut refrigerentur. Ita in uno Regulo metalla duo invenientur, non ut prius, mutuo permixta sed sibi opposita, & sulphure tanquam muro diremta, sicut oleum duas aquas ita intercludit, ut iungi & commisceri non possint: ita & sulphur metalla. Sulphur itaque Arcanum singulare insigni laude dignum est.
4. Per Mercurium vivum.
Volatica & fugacia metalla, velut Aurum & argentum, si a mineris separanda, sunt quoniam nec in igne, nec in Aquis fortibus contineri & domari queunt, per Mercurium vivum Amalgamari, separari & extrahi debent. Mercurius autem vivus postea per gradum destillationis, a metalli, auri argentive calce abstrahendus & separandus est.
Hoc modo cetera etiam metalla, ut Aurum, Argentum, Cuprum, Ferrum, Stannum, Plumbum, &c. velut & alia ex his parata, ut Electrum rubeum, Magnesia alba, aurichalcum, plumbum cinereum, Laton, aes Caldarium, pars cum parte, &c. & quaecunque huius generis transmutata metalla sunt, cum Mercurio vivo, in pulverisatione ab extraneis abstrahuntur & separantur. Ea enim Mercurii vivi Natura & conditio est, ut cum metallis amalgametur, & totus uniatur, cum hoc tamen vel illo aut citius aut tardius, prout metallum eius naturae plus minusve cognatum est.