Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 8 · Separation

4. Vegetabilium.

Vegetabilia in separatione sua dant Aquas, olea, succos, Resinas, Gummata, Electuaria, pulveres, cineres, Mercurium, sulphur & sal, &c. Animalia in separatione sua dant aquam, sanguinem, carnem, adipem, ossa, cutem, corpus, crines, Mercurium, sulphur, & sal, &c.

Separatorem bonum quae faciant.

Qui ergo eius modi rerum naturalium omnium separatorem esse gloriatur, is longa experientia & rerum naturalium omnium perfecta cognitione opus habet. Praeterea oportet ipsum esse peritum & exercitatum Alchimistam, ut sciat quid conflagrabile sit, vel non sit, quid fixum, quid volatile sit, quid fluat vel non fluat, quid altero ponderosius exsistat. Explorata etiam habere debet cuiuslibet rei naturalem colorem, odorem, aciditatem, austeritatem, acorem, amarorem, dulcorem, gradum, complexionem, & qualitatem.

Separationis qui & quot gradus: & quid separet Distillatio. Resolutio. Putrefactio. Extractio.

Calcinatio. Reverberatio.

Sublimatio.

Reductio.

Coagulatio. Pulverisatio.

Iaculatio.

Nosse insuper etiam debet gradus separationis, ut sunt destillationis, Resolutionis, putrefactionis, extractionis, calcinationis, Reverberationis, Sublimationis, Reductionis, Coagulationis, pulverisationis, lavationis. Per destillationem separatur aqua & oleum de omnibus rebus corporeis. Per Resolutionem separantur metalla a mineralibus, & metallum unum ab altero, & sal ab aliis, & pinguedo, & leve, a graviori. Per putrefactionem separatur pingue a macro, purum ab impuro, putridum a non putrido. Per extractionem separatur purum ab impuro, & spiritus ac essentia Quinta a suo corpore, & margarita a crasso. Per calcinationem separatur Aquea humiditas, pinguedo, naturalis color, odor, & quicquid alias combustile est. Per Reverberationem separatur color, odor, flagrabile, omnis humiditas, aquositas, pinguedo, quicquid denique fluxile & inconstans rei inest, &c. Per sublimationem separantur a se invicem fixum & volatile, spirituale & corporale, purum ab impuro, sulphur a sale, Mercurius a sale &c. Per Reductionem separatur fluxile a solido, metallum a suo minerali, & metallum unum ab altero, metallum a scoria, pingue a non pingui. Per coagulationem separatur mador ab humido, aqua a terra. Per pulverisationem separantur a se invicem pulvis & arena, cinis & calx, minerale a vegetabili & animali. Et pulveres omnes, qui inaequalis ponderis sunt separantur. Iaculatione, velut palea de frumento. Per Lotionem seu Ablutionem separantur cinis & arena, minerale a suo metallo, grave a leviore, vegetabile & animale a parte minerali, sulphur a Mercurio & sale, sal a Mercurio.

Metallor. separatio multiplex.

Contents

Sign in to save your reading →