Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
1. Microcosmi.
Corpus hominis post mortem duplex.
Prima separatio, de qua loquimur, inchoari debet ab homine, quoniam is Microcosmus, minor mundus est, & ipsius caussa Macrocosmus, maior mundus, conditus est, ut scilicet illius Separator esset. Separatio autem Microcosmi a morte demum incipit. In morte enim hominis corpora duo a se invicem separantur, Coeleste & Terrenum, hoc est, Sacramentale & Elementale. Horum unum in sublime evolat ut Aquila: alterum deorsum ad terram, ut plumbum labitur.
Corpus Elementale quale sit: Corp. Sacrament. quale sit.
Cabalistica unde.
Elementale putrescit, & consumitur, fit putridum cadaver, quod in terram defossum, denuo non prodit aut apparet. Sacramentale autem, hoc est, Sydereum & coeleste, non putrescit, non sepelitur, locum nullum occupat. Hoc corpus hominibus apparet, & post mortem etiam conspicitur. Hinc Spectra, visiones, & supernaturales apparitiones. Hinc a priscis Magis Ars Cabalistica, exstructa est, de qua in libris Cabaliae fusius tractatur.
Post hanc separationem factam, deinde per mortem hominis a se invicem etiam separantur tres substantiae, nimirum corpus, Anima, & Spiritus, quolibet ad suum locum tendente, ad Arcam, ex qua originaliter prodiit, corpore scilicet ad terram, ad primam Elementorum materiam: Anima ad primam materiam Sacramentorum: Spiritu denique ad primam materiam aerei chai.
2. Macrocosmi.
Mundi tres partes.
Quod iam de separatione Microcosmi dictum est: idem etiam intelligi debet de mundo maiore, quem Oceanus magnus in tres partes segregavit, ita ut universus orbis, in tres secretus partes sit, in Europam scilicet Asiam & Aphricam: quae separatio, praefiguratio quaedam est trium principiorum, quod ipsa de qualibet terrena & Elementali re separari possint. Tria haec principia sunt Mercurius, sulphur & sal: ex quibus tribus mundus conditus & compositus est.
3. Metallorum.
Ab hoc scienda etiam est separatio metallorum a suis montibus, hoc est, separatio metallorum & mineralium. Separatione in his instituta, ex una materia multae prodeunt, sicuti videtis ex mineralibus prodire metallum, scoriam, vitrum, arenam, Piritem, Marcasitam, Granatum, Cobaltum, Talcum, Cackimiam, Zinetum, Bisemutum, Antimonium, Lithargyrum, sulphur, vitriolum, aeruginem, Chrysocollam, caeruleum seu Lasulum, Auripigmentum, Arsenicum Realgar, Cinnabarim, Ferri argillam, Spathum, Gypsum, Tripolim, Rubricam fabrilem, &c. & his similia alia plura: velut & deinceps horum cuiuslibet aquas, olea, resinas, calcem, sive cinerem, Mercurium, sulphur & sal, &c.