Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Liber octavus de separationibus rerum naturalium
LIBER OCTAVUS DE SEPARATIONIBUS RERUM Naturalium.
Chaos mundi materia.
In mundi creatione prima Separatio a quatuor Elementis coepit, cum prima Materia Mundi esset unum Chaos. Ex Chao illo Deus condidit Maiorem Mundum, in quatuor discreta Elementa separatum, nempe in Ignem, Aerem, Aquam, Terram. Ignis pars erit calida: Aer, tantum frigida: Aqua humida: Terra denique pars tantum sicca Maioris mundi.
Separatio quaenam hic tradetur.
Ut vero instituti nostri in hoc octavo libro rationem cognoscatis brevissime: sciendum est, nos non proposuisse hic de Separatione Elementorum omnium naturalium rerum tractare: quandoquidem, de Arcanis illis in Archidoxis de Separationibus Elementorum plene perfecteque docuimus: sed hic tradimus de Separatione rerum Naturalium, qua unumquodlibet seorsim & separatim materialiter ac substantialiter separatur & segregatur, cum scilicet duo, tria, quatuor, &c. plurave in unum corpus invicem permixta sunt, & tamen non nisi unica materia tangitur & videtur. Ubi hoc frequenter accidit, ut corporea eiusmodi materia a nemine cognosci aut expresso nomine designari possit, donec processus separationis instituatur. Tunc enim interdum ex unica materia, duo, tria, quatuor, quinque vel plura prodeunt: sicut per quotidianam experientiam in Scientia Alchimica evidens fit.
Electrum quid.
Metalla quot numero.
Exemplo vobis est Electrum, quod per se Metallum non est, sed tamen omnia Metalla in uno metallo & corpore recondit. Id si Alchimica industria Anatometur & separetur: omnia septem metalla, eaque pura & impermixta ex illo prodeunt, nempe Aurum, Argentum, Cuprum, Stannum, Plumbum, Ferrum, Argentum vivum, &c.
Separatio quid.
Ut autem quidnam Separatio sit, intelligatur: notandum est, ipsam nihil esse aliud, quam unius ab altero segregationem, sive duo, tria, quatuor plurave permixta sint; segregationem inquam trium principiorum, ut Mercurii, sulphuris, salis, & extractionem puri ab impuro, seu puri & nobilis Spiritus ac Quintae Essentiae a crasso, & Elementali corpore: & praeparationem duorum, trium, quatuor aut plurium ex uno: aut dissolutionem & liberationem rerum colligatarum & vinctarum, quae natura adversae sunt, & perpetuo sibi invicem contrariantur, nullo fine, donec sese mutuo perimant & destruant.
Separationis quot species.
Iam vero Separationes variae & multiplices sunt, nobis quidem non omnes cognitae. Quae nobis ex Elementalibus dissolubilibus naturalibus rebus exploratae sunt: hoc loco secundum species constituentur & describentur.