Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 7 · Transmutations

Similiter sciatis de Magnete, qui in decuplam potentiam & virtutem transmutari potest, nempe hoc modo: Recipe Magnetem, & in carbonibus candefac, ita quidem, ut calescat valde, sed tamen non sit ignitus, quem statim in oleo croci martis, qui ex optimo Carinthio chalybe sit factus, extingue, ut imbibat quantum capere possit. Ita magnetem tam efficacem reddes, ut per eum clavos ex pariete evellas, & similia mirabilia operari queas, quae alius communis Magnes nunquam facere potest.

Porro in transmutationibus Gemmarum sciendum est mundum situm esse in duobus gradibus tincturae & coagulationis. Nam sicut albumen ovi croco tingi, & postea coagulari potest in pulcrum flavum succinum: fuligine pini in nigrum succinum: viridi aeris in viride succinum, simili lapidi cyaneo vel Turcico: viridi succo in simile smaragdo: lazurio in succinum coeruleum, simile sapphyro: ligno praesiliae in rubrum succinum, granato vel rubino simile: purpureo colore amethysto simile: cerussa alabastro simile: Ita alii quoque liquores omnes & praecipue metalla & mineralia fixis coloribus tingi, & postmodum coagulari, & in gemmas transmutari possunt.

Falsae perlae quomodo fiant.

Similiter & perlae fieri possunt veris in forma prorsus similes, ita ut splendoris & speciei ratione non bene a veris discerni possint, nempe ita: Purga albumen ovorum per spongiam, quam purissime, in quod insperge & misce pulcherrimi albi Talci, vel conchae perlatae, aut ☿ per ♃ coagulati, & in alcool redacti, & simul in marmore optime tere, ita, ut fiat densum amalgama, quod in sole vel post fornacem calidam siccetur eo usque dum fiat, ut caseus vel par. Postremo ex hac massa forma Perlas quantascunque vis, quas setis suillis affige, & ita perforatas sicca sicut succinum, & parasti eas. Si vero non satis splendeant, exterius albumine ovorum inunge, & iterum sicca: ita fient pulcherrimae perlae in forma & similes veris, sed non in virtute.

Falsi coralli ut fiant.

Simili fere modo & coralli fiunt ab his, qui homines, ut & cum dictis perlis, fallere student, nempe ita: Cinnabarim cum albumine ovorum in marmore tere per horam, postea ut terram figulinam sicca: denique finge inde pilulas vel ramulos, prout vis: postremo ad summum sicca, & ut perlas exterius albumine ovorum inunge, & iterum per se sicca. Ita fiunt coralli nativis in specie similes, sed non in virtute.

Vernix aurea & argentea.

Sciendum quoque est, albumen ovorum per se in pulcherrimum vernicem coagulari posse, in cuius coagulatione Luna vel Sol inspergi possit.

Lignum qui lapis fiat.

Sunt aliae multae & variae transmutationes rerum naturalium: quarum quas scio, & expertus sum, vobis obiter & breviter iam proponam. Et primo teneatis, quod lignum quodvis, si ad certum tempus in Aqua Salis Gemmae, ponatur in lapidem certa admiratione convertatur. Ita & lapides igne Aetneo in Carbones transmutantur, qui lapidei Carbones vocantur.

Carbones ex lapidibus.

Gluten ex pellibus.

Contents

Sign in to save your reading →