Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 7 · Transmutations

Porro tincturas metallorum necesse est esse naturae fixae, fluxibilis & incombustibilis, ita ut si parum eius laminae metallicae ignitae iniiciatur, mox sicut cera fluat, idque sine omni fumo metallumque penetret, ut oleum papyrum, vel aqua spongiam, omniaque metalla in album & rubrum tingant, hoc est in ☽ & ☉. Hae iam sunt tincturae metallorum, quae necesse est per gradum calcinationis primum in alcool verti, postea per secundum gradum sublimationis suum facilem & levem fluxum nancisci: denique per gradum putrefactionis & distillationis tinctura fit fixa & incombustibilis, colorisque immutabilis.

Tincturae hominum.

Tincturae vero humanorum corporum, ut ea tingantur in summam suam sanitatem, & expellantur ab ipsis omnes morbi: vires autem & colores amissi reddantur, utque ea instaurentur & renoventur, sunt istae, Aurum, Perlae, Antimonium, Sulphur, Vitriolum, &c. & similia, quarum praeparationes in aliis libris multipliciter docemus. Quare nobis non necessarium videtur hic ea repetere.

Tincturae artificum.

De tincturis vero nihil amplius scribendum est, cum quilibet extractus color tinctura dici possit, qui quidem permanenti colore res tingat, quae non ingrediuntur ignem, vel in igne colores fixos servant. Ita omnia sunt in manu & potestate tinctoris vel pictoris, qui eas iuxta suum placitum praeparat.

Gradus ignis Alchymistici quot sint.

Summopere quoque in hoc libro necessarium est scire gradus ignis, qui sane multis modis graduari & intendi potest, & quilibet gradus peculiarem habet operationem, & nullus, ut alter, effectum dat, quod quilibet peritus Alchymista ex quotidiana experientia & exercitatione artis novit. Alius est enim ignis vivus & flammeus, qui reverberat & calcinat omnia corpora. Alius iugis ignis candelae & lychni, qui fixat omnia corpora volatilia. Alius ignis carbonum, qui cementat, colorat, & purgat metalla a suis scoriis, ☉ ☽ altius graduat, ♀ dealbat, & in summa, omnia metalla renovat. Alius est ignis laminae ferreae ignitae, in qua tincturae metallorum probantur, quaeque ad alia utilis est. Aliter calefacit scobs ferri, aliter arena, aliter cinis, aliter balneum maris, in quo multiplices distillationes, sublimationes & coagulationes fiunt. Aliter balneum roris, in quo multae solutiones rerum corporalium fiunt. Aliter venter equinus, in quo praecipue putrefactiones & digestiones fiunt. Aliter quoque operatur ignis invisibilis, per quem radios solares intelligimus, quique per speculum ex chalybe, vel per crystallum manifestatur, & suam operationem & effectum ostendit, de quo igni veteres prorsus nihil scripserunt. Et hoc quidem igne tria principia ex qualibet corporali re in mensa separari possunt. Tam mirabilis virtutis est hic ignis, ut per eum metalla liquescant, & omnia pinguia & fluxibilia in mensa absque igne, & omnia facile combustibilia in carbones & cineres redigantur.

Ignis invisibilis.

Transmutatio in ☽ vel ☉, ut fiat.

Postquam igitur vobis proposui & aperui gradus artis Alchymisticae, & gradus Alchymistici ignis: porro vobis indicabo & describam in genere varias rerum naturalium transmutationes. Ante omnia vero de metallis loqui decet: secundo de lapidibus: tertio de variis rebus in genere. Transmutatio igitur metallorum magnum Secretum est in natura, & difficulter fieri potest multorum impedimentorum, & adversitatum causa: Attamen non est contra naturam, neque contra Dei ordinationem, ut multi falso loquuntur. Ut vero minora & impuriora metalla quinque, ut ♀ ♃ ♄ ♂ & ☿, in maiora & purissima, perfectaque metalla, utpote in ☉ & ☽ transmutentur, absque tinctura vel lapide Philosophorum fieri illud nequit. Cum autem iam antea in septem gradibus satis tincturarum secreta detexerimus & descripserimus, non est opus, ut amplius in hoc laboremus, quin potius in his, quae in aliis libris de transmutationibus metallorum scripsimus, acquiescimus.

Ex ferro cuprum.

Sunt autem aliae transmutationes imperfectiorum & impurtorum metallorum, ut transmutatio ♂ in ♀, quae variis modis fieri potest, primum si limatura ferri in aqua vitrioli coquatur, aut laminae ferreae cum vitriolo calcinato cemententur: tertio si candentes laminae ferreae oleo vitrioli extinguantur. His tribus viis ferrum in optimum & naturale ponderosumque cuprum transmutatur, quod quidem optime fluit, & suum pondus habet tam bene ac ullum nativum cuprum. Potest quoque limatura ferri quasi in plumbum reduci & transmutari, ita ut prorsus mollescat, ut nativum plumbum, sed non facile fluit, nempe ita: Recipe limaturae ♂ & tantundem optimi pulveris liquefactitii, misceantur, ponantur in tigillo & in furno venti, fiat ignis fortis talis, tamen ne ♂ fluat, sed quasi in cemento stet integram horam: postea fortifica ignem strenue, ut candescat & fluat: denique tigillum per se frigefieri sinito, & invenies regulum plumbi in tigillo, mollem & ductilem, ut nativum plumbum esse potest.

Contents

Sign in to save your reading →