Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 7 · Transmutations

Destillationis vis in rebus transmutandis.

6. Coagulatio quadruplex, & quid sit quaelibet.

Coagulatio est sextus gradus: Est autem duplex coagulatio, una per frigus, altera per calorem, hoc est, una aeris, altera ignis: & harum quaelibet iterum est duplex, ita ut sint quadruplices coagulationes, duae frigoris, & duae ignis. Ignis quidem coagulationes fixae sunt: reliquae frigoris non. Una quidem solummodo a communi aere fit, vel extra ignem: altera fit a superiori firmamento stellarum hyemalium, quae omnes aquas in nives & glacies coagulant. Ignis vero coagulatio, quae hic sola notanda est, fit per artificiosum & graduatum ignem Alchymistae, estque fixa & permanens. Nam quicquid talis ignis coagulat, id ita permanet. Altera coagulatio fit ab Aetnaeo & minerali igne in montibus, quem quidem Archeus terrae regit & graduat haud absimiliter Alchymistae, & quicquid per talem ignem coagulatur, etiam fixum est & constans, ut videtis in mineralibus & metallis, quae quidem initio mucilaginosa materia sunt, & ab Aetnaeo igne in montibus per Archeum terrae & laboratorem Naturae coagulantur in metalla, lapides, silices, salia, & alia corpora. Sciendum vero etiam est, ignem nullam aquam neque humiditatem coagulare, sed solum liquores & succos omnium rerum naturalium. Propterea etiam nullum phlegma coagulari potest, nisi in principio fuerit materia corporea, in quam quidem industria periti Alchymistae redire potest. Ita quaelibet mucilaginosa materia, vel spermaticus liquor per calorem ignis & in corpus & corporalem materiam coagulari, sed nequaquam in aquam iterum resolvi potest. Et sicut de coagulatione audivistis, ita etiam sciatis de Solutione, nempe quod nulla corporalis materia in aquam resolvi possit, nisi ab initio fuerit aqua, ita se res habet in omnibus rebus mineralibus.

Coagulatio quae nequaquam.

Solutio, quae non possint.

7. Tinctura quid & quotuplex.

Tinctura est septimus gradus & ultimus, qui totum opus nostri Mysterii ad transmutationem concludit, & omnia imperfecta perfecta facit, & in nobilissimam Essentiam transmutat, & in summam suam sanitatem, ac in alium colorem alterat. Tinctura igitur est materia nobilissima, qua tinguntur corpora metallica & humana, & in meliorem Essentiam, & longe nobiliorem transferuntur, & in summam suam sanitatem & puritatem. Tinctura enim colorat omnes res iuxta suam naturam & colorem suum. Sunt autem multae & variae tincturae, & non solum ad metallica & humana corpora: quoniam omne, quod aliam materiam penetrat, vel tingit alio colore vel Essentia, ita ut priori non amplius similis sit, tinctura vocari potest. Quare multiplices sunt tincturae, nempe metallorum, mineralium, humanorum corporum, aquarum, liquorum, oleorum, salium, omnium pinguium, & in summa omnium, quae extra vel intra ignem ad fluxum perduci & reduci possunt. Nam si tinctura tingere debet, necesse est, corpus vel materiam, quae tingenda est, apertam esse, & in fluxu stare, & nisi hoc fieret, tinctura operari non posset. Nam fieret, sicut si quis crocum vel alium colorem in aquam coagulatam, vel glaciem proiiceret: ita enim non tam cito glaciem suo colore tingeret, ac si in aliam aquam proiiceretur. Et quamvis tingeret, simul tamen glaciem in aquam resolveret. Quare etiam metalla, quae tingere volumus, in igne liquefieri oportet, & a sua coagulatione liberari. Et hic sciendum est, quod quo calidius liquescunt, eo celerius ea tinctura transcurrit, sicut fermentum penetrat, & totam massam acetositate inficit, & quo melius subigatur, & quo calidius custoditur massa, eo melius fermentat, & eo meliorem panem dat: Est enim & fermentum tinctura massae farinaceae & panis.

Tingenda metalla sint aperta.

Faeces dant fixiora quam aquam.

Notandum quoque quaslibet faeces fixioris esse substantiae, quam suus potus, acrioris quoque & penetrantioris naturae: sicut de vino ardenti videtis, quod fit ex faecibus vini, de cerevisia ardenti, quae ex cerevisiae faecibus distillatur, & sicut vinum ardens flagrat, & sicut sulphur incenditur. Similiter si de faecibus aceti aliud acetum distilletur, sicut vulgo vinum ardens distillatur, fiet inde acetum tam igneae & acerrimae naturae, ut omnia metalla, lapides, & alia, quasi aqua fortis consumat.

Aceti radicati praepar. & natura.

Quomodo fiant tincturae metallorum.

Contents

Sign in to save your reading →