Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 7 · Transmutations

Solutio calida quae solvat.

Duplex solutio caloris & frigoris.

4. Putrefactio quid & quae eius species.

Putrefactio est quartus gradus, sub qua & comprehenduntur Digestio & Circulatio. Est autem putrefactio valde principalis gradus, qui & merito primus esse debebat, nisi contra iustum ordinem, & contra Mysterium, quod hic latet, & paucissimis patet, id fieret: Isti enim gradus ita se invicem, ut dictum est, sequi debent, sicut articuli in catena aut gradus in scala. Nam si unus articulorum tolleretur, catena esset interrupta, & captivus liberatus aufugeret: ita & de scala, si ullus gradus ex medio tolleretur, & in supremo vel infimo loco poneretur, scala quoque fracta esset, & multi in caput per eam deciderent, non sine copioso ac vitae suae damno & periculo. Ita etiam hic intelligitis, quod isti gradus iusto ordine sequantur, alias totum opus nostri Mysterii esset perversum, & omnis labor & opera frustranea & inanis. Putrefactio autem tantae est efficaciae, ut veterem naturam aboleat, & transmutet omnes res in aliam novam naturam, & alium novum fructum afferat. Omnia viva in ea moriuntur, omnia mortua putrefiunt in ea, & omnia mortua in ea recuperant vitam: putrefactio omnibus corrosivis spiritibus salis acredinem adimit, & lenes ac dulces facit, transmutat colores, separat purum ab impuro, purum superius, impurum inferius, utrunque segregatim locat.

Ut in transmutandis servandus dictus ordo graduum.

Putrefactionis vis mira quae sit.

5. Distillatio quid, & quot species habeat.

Distillatio est quintus gradus ad transmutationem omnium rerum naturalium. Sub ea autem subintelliguntur Ascensio, Lavatio, & Fixatio. Per distillationem omnes aquae, liquores & olea subtiliantur, ex omnibus pinguibus oleum extrahitur, ex omnibus liquoribus aqua, & ex omnibus phlegmaticis rebus oleum & aqua separatur. Praeterea multae res in distillatione fixantur per cohobitionem. & praesertim si res fixandae aquam in se contineant, ut vitriolum. Quod si fixetur, Colcotar vocatur. Alumen si propria aqua fixetur, vocatur alumen Zuccari, quod & in liquorem resolvitur, qui si putrefiat per mensem, aquam parit dulcedine saccari, quae quidem magnae virtutis est, & praestans Arcanum in medicina ad restinguendum ignem microcosmicum in hominibus metallariis, sicut in libris de Morbis metallicis latius scribimus. Et sicut audivistis de vitriolo & alumine, ita etiam sal nitrum: & alia aquosa mineralia fixari possunt per cohobitionem.

Cohobitio, &c.

Fixatio per distillationem.

Cohobitio quid.

Cohobitio autem est, ut caput mortuum saepius sua propria aqua imbibatur, eaque per distillationem iterum inde abstrahatur. Porro in distillatione multa amara, acerba & acria dulcissima ut mel, saccarum vel manna fiunt, & contra multa dulcia, ut saccarum, mel vel manna austera fiunt, ut oleum vitrioli vel acetum, aut amara ut fel, aut gentiana, acria ut corrosivum. Multae res undosae suum nimium foetorem in distillatione amittunt, qui quidem in aqua egreditur: multa aromatica perdunt bonum suum odorem. Et sicut sublimatio res in sua qualitate & natura alterat, ita etiam distillatio facit.

Contents

Sign in to save your reading →