Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 7 · Transmutations

Liber VII. De transmutationibus rerum naturalium.

Si nobis de transmutatione omnium rerum naturalium scribendum est, aequum & necessarium est, ut ante omnia ostendamus primum quid sit transmutatio: secundo qui sint gradus ad illam: tertio per quae media & quomodo ea fiat. Est igitur transmutatio cum res suam formam amittit, & ita alteratur, ut prorsus priori substantiae & formae suae non sit similis, sed aliam formam assumat, aliam essentiam, alium colorem, aliam virtutem, aliam naturam vel proprietatem, ut si metallum fiat vitrum vel lapis: si lapis fiat carbo: si lignum fiat carbo: argilla lapis fiat & later: pellis gluten: pannus papyrus & talia multa similia. Haec omnia sunt transmutationes rerum naturalium. Post hoc summopere quoque necessarium est scire gradus ad transmutationem, quotnam sint. Sunt autem non plures quam septem. Nam quamvis aliqui plures numerent, plures tamen quam septem praecipui non sunt, reliqui vero, qui etiam inter gradus recenseri possunt, sub istis septem comprehenduntur: sunt autem isti: Calcinatio, Sublimatio, Solutio, Putrefactio, Distillatio, Coagulatio, Tinctura. Si quis iam istam scalam ascendat, is in tam mirabilem locum perveniet, ut multa secreta videat & experiatur in transmutatione rerum naturalium.

Quid sit transmutatio.

Septem gradus transmutationis principales.

1. Calcinatio quid & quae eius species.

Primus igitur gradus est Calcinatio, sub qua & comprehenduntur Reverberatio & Cementatio. Nam inter haec tria parva est differentia quantum ad calcinationem attinet. Quare calcinatio hic praecipuus est gradus. Nam per Reverberationem & Cementationem etiam multae res corporales calcinantur & in cinerem reducuntur & praecipue metalla. Quod autem calcinatum est non propterea est reverberatum vel cementatum. Per calcinationem igitur omnia metalla, mineralia, lapides, vitra, &c. & omnes res corporales fiunt carbo & cinis, & hoc fit nudo, forti ac aerem habente igne, per quem omnis tenax, mollis, & pinguis terra in lapidem induratur: omnes vero lapides in calcem rediguntur, sicut videmus in furno figulorum, calcis & laterum.

2. Sublimatio quid, & quae eius species.

Sublimatio est secundus gradus etiam valde principalis ad transmutationem multarum rerum naturalium: sub quo intelligitur, Exaltatio, Elevatio, & Fixatio; estque non adeo dissimilis distillationi. Nam sicut ab omnibus phlegmaticis & aqueis rebus aqua in distillatione ascendit, & a suo corpore separatur, ita in sublimatione spirituale a corporali, volatile a fixo, & in rebus siccis, ut sunt omnia mineralia, attollitur & subtiliatur, & purum ab impuro separatur. Praeter sublimationem enim multae bonae virtutes & mirabiles res reperiuntur in Mineralibus, multaeque res fixantur & constantes fiunt, ita ut in igni permaneant hoc modo: Sublimatum cum suis faecibus iterum teratur & misceatur, & ut antea sublimetur, quod toties fiat donec non amplius sublimetur, sed omnia simul in fundo maneant & fixa fiant. Ita postea fiet lapis & oleum quando & quoties velis, nempe si infrigidatum in aere vel vitro ponas: ibi enim resolvitur statim in oleum. Si autem iterum in ignem ponas, iterum coagulatur in lapidem, qui mirabilis & magnae virtutis est. Hoc autem habeas pro magno Secreto & mysterio naturae, nec Sophistis manifestes. Porro ut in sublimatione multa corrosiva dulcia fiunt coniunctione duarum materiarum, ita contra multa dulcia corrosiva fiunt: multa dulcia fiunt acerba & austera vel amara, & contra multa amara dulcia ut saccharum. Notandum quoque hic est, quod quodlibet metallum, quod per sal Armoniacum in sublimationem perducitur, postea in frigore vel in aere solvatur in oleum, & contra, in igni coaguletur in lapidem. Quae quidem una est ex maximis & summis transmutationibus in omnibus rebus naturalibus, nempe metallum in lapidem transmutare.

Fixatio mineralium in lapidem, ut fiat.

Regula de Sale Armoniaco.

3. Solutio quid, & quae eius species.

Solutio est duplex.

Tertius gradus est Solutio, sub qua subintelliguntur dissolutio & resolutio, qui quidem gradus saepius post sublimationem & distillationem sequitur, nempe, ut solvat materiam, quae in fundo remanet. Est autem solutio duplex. Una scilicet frigoris, altera caloris: una fit extra ignem, altera in igne. Solutio frigida solvit omnia salia, omnia corrosiva, omnia calcinata. Quicquid est salsae & corrosivae qualitatis, id resolvit, in oleum, in liquorem, in aquam: & hoc fit in humida & frigida cella, aut alias tantum in aere, in marmore vel vitro. Nam omne quod in frigore solvitur, continet acrem spiritum salis, quem saepe in sublimatione vel destillatione acquirit & assumit. Et omne quod in frigore vel aere solvitur, iterum calore ignis coagulatur in pulverem vel lapidem. Solutio vero caloris, solvit omnia pinguia & omnia sulphurea: Et quicquid calor ignis solvit, hoc coagulat frigus in massam: & quicquid calor coagulat hoc solvit rursus aer & frigus. Hic quoque sciendum est, quicquid aer vel cella resolvit, id est magnae siccitatis, & in se absconditum habet ignem corrosivum: ita quicquid in igne & eius calore solvitur, habet in se dulcedinosam frigiditatem extra ignem. Ita & non aliter solutio intelligenda est.

Contents

Sign in to save your reading →