Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Nam apud falsos Medicos non parvus error existit, qui loco ☉ potabilis, quintae essentiae auri, tincturae ☉, &c. leprosam calcem Solis dederunt hominibus, non considerato discrimine & malo inde consequente. Nam duo notabilia & necessaria hic observanda sunt, nempe quod aut calcinatum vel pulverizatum ☉, si detur hominibus in ventriculo in unum cumulum congeratur, aut cum stercore iterum per anum prodeat & ita frustra sumatur & inutiliter: aut quod magno interiori calore in corpore humano reducitur, & intestina & ventriculum incrustat & deaurat, qua re concoctio in ventriculo impeditur, unde multae variaeque aegritudines consequuntur, & tandem etiam mors. Sicut autem de Sole audivistis, ita etiam de reliquis metallis septem intelligatis, nempe ne ullum metallicum Arcanum vel medicamentum intra corpus accipiatis, nisi prius sit redditum volatile, & in nullum metallum reduci possit. Quare primus gradus & initium praeparandi aurum potabile est hoc, ita postea tale volatile per spiritum vini solvi potest, ut ambo simul ascendant & volatilia & inseparabilia fiant. Sicut autem praepararis aurum, ita potestis etiam praeparare ☽ ♀ ♂ ♃ ♄ & ☿ potabile.
Arcana metallica quando intro sumenda.
Quomodo fiant metalla potabilia irreducibilia.
Resuscitationis probatio sumta ab animalibus, vermibus, &c.
Sed ut ad nostrum propositum redeamus, & exemplis & sufficientibus rationibus probemus, quod res mortificatae non mortuae sint, & in morte cogantur manere, sed reduci & resuscitari ac vivificari possint, & hoc quidem per hominem ex ductu naturae & formula: videtis de leonibus, qui omnes mortui nascuntur, & primum ab horribili clamore suorum parentum vivificantur, quasi aliquis dormiens qui clamore aliquo suscitetur, ita etiam leones excitantur, non quod sic dormiant (nam qui dormit somnum naturalem, eum necesse est resurgere) sed leones non ita: Nam nisi excitatio per clamorem illum fieret, mortui manerent, nec unquam in illis vita reperiretur. Quare ex hoc satis intelligitur, quod per clamorem vitam suam acquirant & vivificentur. Similiter etiam videris in omnibus animalibus, quae non nascuntur, sed ex putredine oriuntur ut muscae, quae si in aquis suffocentur ita ut nulla amplius vita in ipsis reperiatur vel videatur, & si ita relinquerentur, mortuae manerent, neque ex seipsis unquam reviviscerent. Quod si sale inspergantur & in sole calido vel post fornacem calentem collocentur, priorem vitam recuperant, & haec quidem est ipsarum resuscitatio. Nam si hoc non fieret mortuae remanerent. Ita etiam videbis in serpente, si in frusta secetur & haec in cucurbitam ponantur, & in ventre equino putrefiant, totus serpens reviviscet in vitro in forma parvorum vermium vel ut semen piscium. Quod si isti vermiculi, ut decet, in putrefactione educentur & enutriantur, multoties centum serpentes ex uno serpente nascentur, quorum quilibet tam grandis est ut primus, quod quidem sola putrefactio potest. Atque ut de serpente dictum est, sic multa animalia resuscitari, revocari & restaurari possunt. Iuxta hunc processum conati sunt, adiuvante Nigromantia, Hermes & Virgilius seipsos post mortem renovare & resuscitare, & denuo ut infantes nasci, sed non iuxta propositum ipsorum res cecidit, sed male cessit.
Leonum vivificatio.
Muscarum resuscitatio ut fiat.
Generatio multorum serpentum ex uno.
Hermetis & Virgilii conatus irritus.
Metallorum resuscitatio duplex est.
Reductio metallorum in Mercurium vivum.
Sed ut exempla omittamus & praxim resuscitationis & restaurationis aggrediamur, necesse est & decet a metallis nos incipere: quandoquidem metallica corpora humanis corporibus saepius assimilantur. Sciendum igitur, resuscitationem & restaurationem metallorum duplicem esse. Unam quae metalla calcinata per reductionem in suum primum metallicum corpus redigat: Alteram quae metalla in suam primam materiam reducat, hoc est in argentum vivum: & ita quidem in posteriori proceditur. Calcina metallum per Mercurium vulgi: hanc calcem & tantundem argenti vivi pone in sublimatorio, stent aliquandiu, donec ambo in amalgama coagulentur: postea eleva Mercurium per sublimationem a calce, elevatum iterum tere cum calce metallica, & sublima ut antea: hoc toties fac donec calx metallica tandem super candela ut cera vel glacies liquescat, tum probe factum est. Hoc metallum ponatur in digestione ad suum tempus, & mutabitur totum in Mercurium vivum, hoc est in primam suam materiam, qui quidem Mercurius metallorum Mercurius philosophorum appellatur, quem plurimi Alchymistae quaesiverunt, sed pauci invenerunt. Ita iam paratur Mercurius vivus ex omnibus metallis, nempe ☿ auri ☽ ♀ ♂ ♃ ♄.