Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Liber sextus. De resuscitatione rerum naturalium.
Resuscitatio possibilis cuius sit.
Resuscitatio & reductio rerum naturalium non est minimum in rerum natura, sed profundum & magnum Secretum, & potius divinum & angelicum quid, quam humanum & naturale. Volo autem hic cum maximo discrimine intelligi, & non aliter, quam mea est sententia, & quam natura quotidie & manifeste ostendit, & experientia probat, ne mendaciis & obtrectationibus pseudomedicorum, meorum hostium, sim expositus, (quae alias omnia mea sinistre interpretantur) quasi divinam potentiam usurpare velim, & naturae haec tribuere, quod nunquam illa praestare potuerit. Quapropter hic summa observatione opus est, quandoquidem mors est duplex, nempe violenta & spontanea. Una potest resuscitare altera non. Quare Sophistis ne credatis, qui dicunt, quod semel mortuum sit vel mortificatum, nunquam posse resuscitari, & resuscitationem & restaurationem nihili faciunt, qui quidem error ipsorum non est minimus. Verum quidem est, quicquid naturali sua morte perit, & quicquid natura mortificat ex praedestinatione sua, solus Deus resuscitare potest, aut ipsius iussu divino hoc fieri necesse est. Ita quicquid natura consumit, homo restaurare non potest. Quicquid autem homo destruit, restituere potest, & refectum frangere, ulterius homo nullam ex sua conditione potestatem habet, & si quis amplius niteretur facere, is Dei potentiam sibi arrogaret, & tamen frustra laboraret & confunderetur, nisi Deus esset cum ea vel haberet tantam fidem, qua montes transponere posset. Tali etiam hoc possibile esset, & adhuc plura maiora: quia scriptura ait, & Christus hoc ipse dixit: Si habeatis fidem ut granum sinapi, & dicatis isti monti, abeas, & colloces te in illo, faciet & collocabit se, & omnia erunt vobis possibilia & nihil impossibile.
Mors duplex.
Resuscitatio quae & sit.
Quae res qua ratione resuscitari, quae non.
Sed ut ad nostrum propositum redeamus, quid tandem sit discriminis inter mori & mortificari, & utrum ex his resuscitari possit, ita haec intelligenda sunt. Quicquid ex natura sua moritur, habet suum terminum ex praedestinatione, & ita fert Dei voluntas & ordinatio. Accidit tamen hoc quoque ex variis morbis & diversis casibus, & hoc nunquam resuscitari potest, neque est ullum praeservativum contra praedestinationem & consummatum terminum vitae usurpandum. Quod autem mortificatum est, et resuscitari & revivificari potest, quod multis argumentis probari posset, quae quidem in fine huius libri ponemus. Quare maximum discrimen est inter mori & mortificari, neque pro re una sub eodem nomine censeri debet. Nam in ipsa proba longissime distant. Nam videte de homine qui moritur morte naturali & praedestinata, quid amplius boni vel utilis est in ipso? Nihil, tantum in terram ad vermes coniiciatur. Est enim putridum cadaver & debetur terrae. De homine autem occiso, qui gladio vel simili modo violento mortuus est, non similiter intelligendum est. Nam totum ipsius corpus est utile & bonum, & in pretiosissimam mumiam praeparari potest. Nam quamvis spiritus vitae ex tali corpore excesserit, restat tamen Balsamus, in quo adhuc vita latet, qui quidem ut Balsamus alia corpora humana conservat. Ita etiam de metallis videtis quando metallum mori vult incipit rubigine confici: & quod confectum est, mortuum est: & quando totum metallum rubigine absumtum est, totum est mortuum, & talis rubigo nunquam in verum metallum reduci potest, sed fit tantum modo scoria & non metallum. Mortuum est enim, & mors est in ipso, nec habet balsamum vitae amplius, sed in seipso periit.
Aliud mori, aliud mortificari.
Differentia calcis & cineris metallorum.
Cinis metallorum quid sit.
Calx metallorum quid.
Est & calx metallorum & cinis duplex, & est maxima differentia inter ista duo. Nam unum revivificari potest & in metallum reduci, alterum vero minime: unum est volatile, alterum est fixum: unum est mortuum, alterum mortificatum. Cinis est volatilis nec in metallum reduci potest, tantum in vitrum vel scoriam. Calx autem metallorum est fixa & in suum metallum reduci potest. Ut autem differentiam & causam intelligatis, scitote, quod in cinere minus pinguedinis & plus siccitatis sit quam in calce, quae quidem fluxum dat. Calx vero pinguior est & humidior quam cinis, & adhuc secum habet suam resinam & fluxum, & praecipue Sal, quod ex propria natura fluxibile est, & metalla fluere facit & reducit. Ex hoc iam sequitur, cineribus metallorum, ut in metallum non reduci possunt, sal extrahendum esse, tunc perfecte sunt volatiles: & hoc quidem dulcissime & caute est summopere notandum, & non parum in eo situm est.
Med. circa aurum error.