Silices, ut mortificentur.
Mortificatio silicum & lapidum est calcinatio.
Marcasitae.
Mortificatio marcasitarum, cachymiarum, talci, Kobalti, zinzi, granatorum, zwitter, wismut, antimonii est sublimatio, hoc est, ut cum sale & vitriolo sublimentur, tum vita ipsorum, quae est spiritus metallicus una cum spiritu salis ascendit. Quicquid autem in fundo sublimatorii remanet, lavetur, ut resolvatur ab eo sal, & habebis terram mortuam, in qua nihil est virtutis.
Realgaria ut mortificentur.
Mortificatio arsenicalium, auripigmenti, opermenti, realgaris, &c. est ut cum sale nitro fluant, & in marmore in oleum vel liquorem vertantur, & fixentur.
Stercora, ut mortificentur.
Mortificatio rerum undosarum est coagulatio aeris.
Aromata, &c.
Mortificatio armoniacarum rerum est ablatio boni odoris.
Dulcia, &c.
Mortificatio dulcedinosarum rerum est, ut cum corrosivis sublimentur & distillentur.