Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 5 · Death

Auri mortificatio, ut fiat.

Nat. rer.

Mortificationem auri ut redigatur in sua Arcana, ut in tincturam, 5. Essentiam, resinam, crocum, vitriolum & sulphur, & cetera praestantia arcana, quorum quidem praeparationes multiplices sunt: quia maxima ex parte talia arcana in aliis libris iam satis tradidimus, ut extractionem tincturae Solis, 5. ess. Solis, Mercurii Solis, olei Solis, Solis potabilis, resinae Solis, croci Solis, & in Archidoxis & alibi, hic non opus esse censemus repetere. Quae autem arcana illic omissa sunt, hic indicabimus, ut vitriolum Solis, sulphur Solis, quae quidem non sunt minima, & quemlibet medicum summopere exhilarare debent. Ut autem vitriolum ex Sole extrahatur, ita procedendum est: Recipe auri purgati duas vel tres marcas, quas lamina & suspende super urina puerorum mixta cum acinis uvarum, in ampla cucurbita vitrea superius bene sigillata, quam in ferventem cumulum acinorum uvarum, ut ex torculari sumuntur, infodias, ubi stet quatuordecim dies, vel tres septimanas: postea aperi & reperies subtilissimum colorem, qui est vitriolum Solis, adhaerentem laminis Solis, quem pede leporino demes, ut de aliis metallis audivisti, ut de ferri laminis crocum ♂, de cupri laminis vitriolum ♀ & viride aeris, de ♄ laminis cerussam, de ☽ laminis lazurium, &c. sub uno processu comprehensis, sed non tamen uniusmodi praeparatione. Quando igitur satis habes huius vitrioli ☉, coque ipsum bene in aqua pluviali distillata, semper agitando spatula aliqua, tum sulphur auri tollitur in superficie aquae ut oleum, quod cochleari demito. Ita etiam cum alio vitriolo agendum est. Postquam autem iam ablatum est sulphur, aquam illam pluvialem evapora usque ad siccitatem & remanebit vitriolum ☉ in fundo, quod facile per se in marmore in humido resolvere potes. In his duobus Arcanis nempe in vitriolo auri & sulphure auri latet virtus diaphoretica. Virtutes autem eorum hic non describimus, nam in libro de Morbis metallicis, & in aliis libris eas satis indicavimus.

Auri sulphur & vitriolum, ut fiant.

Mortificatio & fixatio sulphuris, ut fiat.

Mortificatio autem sulphuris est, ut ipsi combustibilis & foetens pinguedo adimatur, & in fixam substantiam redigatur, quod hac ratione fit: Recipe vulgare flavum sulphur in tenuem pulverem redactum, & abstrahe ab ipso distillando aquam fortem valde acrem tertia vice: postea sulphur, quod in fundo est nigri coloris, dulcifica dulci aqua, toties ab eo distillando, donec aquae prorsus dulcis ab eo abscedat & non amplius sulphuris foetorem habeat. Hoc iam sulphur reverbera in reverberatorio clauso sicut Antimonium, tum fiet primo album: postea flavum: tertio rubrum ut cinnabaris. Quando ipsum iam tale habes, gaudere debes: Est enim initium divitiarum tuarum: Hoc reverberatum sulphur tingit altissime quamlibet Lunam in praestantissimum aurum, & corpus humanum in suam summam sanitatem, plus quam scribere licet, tantae virtutis est hoc reverberatum & fixatum sulphur.

Salia ut mortificentur.

Mortificatio omnium salium, & quicquid est naturae salsae, est ablatio & distillatio aquositatis & oleitatis ipsorum, & praeterea spiritus salis. Nam si haec auferantur, vocantur postea terra mortua vel caput mortuum.

Gemmae, ut mortificentur.

Mortificatio gemmarum & corallorum est, ut calcinentur, sublimentur, & in liquorem solvantur, ut crystallus. Perlarum mortificatio est, ut calcinentur, & in acri aceto resolvantur in forma lactis.

Magnes, ut mortificetur.

Mortificatio Magnetis est, ut olei Mercurii inungatur, vel ☿ vulgi tangatur: nam postea nullum ferrum attrahit.

Contents

Sign in to save your reading →