Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 5 · Death

Praecipitatus dulcis ut fiat. Eius usus.

Porro hic notandum est magnum Secretum de Mercurio praecipitato, si post colorationem suam cum aqua salis tartari dulcificetur, distillando eam inde, semper recentem, toties quidem, donec aqua non amplius acris a praecipitato ascendat, sed plane dulcis sit. Tum habebis praecipitatum dulce ut saccarum vel mel, qui in omnibus vulneribus, ulceribus, & morbo Gallico summum Arcanum est, ut melius aliud sibi Medicus optare non debeat: praeterea exhilarat Alchimistas perditos. Est enim augmentum ☉, & ingreditur ☉, & cum ipso aurum constans & bonum fit. Quanquam autem multum laboris & sudoris requiratur ad hunc praecipitatum, satis tamen ea recompensat, & sumptus tuos tibi reddit: & praeterea satis lucri inde habes, plus quidem quam optimo artificio aliquo assequi posses: merito autem de hoc laetari debes, & Deo & mihi ob id gratias agere.

Mercurius ut coaguletur.

Mercurius ut in cinnabarim redigatur.

Ut autem Mercurius coaguletur, dixi iam in acri aqua forti oportere id fieri, quae distillando abstrahatur, & praecipitatio fiat. Ut vero Mercurius in cinnabarim redigatur, oportet eum prius cum sale & sulphure flavo mortificare & liquefacere, & in pulverem album redigere, postea in cucurbita ponere, & superponere Aludel & sublimare in maximo fluxu, ut moris est, ita ascendit cinnabaris in Aludel, & adhaeret durus, ut haematites.

Cerussa duplex, & utriusque praeparatio.

Mortificatio plumbi ut redigatur in cerussam, est duplex, una ad medicinam, altera ad Alchymiam. Praeparatio vero cerussae in medicina est talis: Laminas plumbi suspende in olla de vitrea supra acetum forte ex vino, olla optime obturata, ne spiritus exhalent: hanc ollam pone in cineres calidos, vel in hyeme post fornacem, tunc semper post decem vel quatuordecim dies invenies optimam cerussam adhaerentem laminis, quam pede leporis abradito: laminam vero reponito supra acetum tandiu, donec satis cerussae habes. Altera autem praeparatio cerussae ad Alchymiam est similis superiori, nisi quod in aceto multum optimi & pulcerrimi Salis Armoniaci solvi oporteat, hac ratione pulcerrimam & subtilissimam cerussam habebis ad purgandum stannum & plumbum & cuprum dealbandum. Si vero ex plumbo minium conficere volumus, oportet prius sale calcinari in cinerem, & postea in vitrea lata olla lateraliter aduri, semper agitando filo ferreo, donec rubescat. Hoc minium est optimum & carissimum, & in Medicina simul ac Alchymia usurpari debet: alterum autem quod mercatores vendunt in tabernis, non valet. Fit enim tantum ex cineribus, qui in minerarum liquefactione permanent, quod & figuli ad incrustandum vasa emunt, tale minium tantum ad picturas, & neque ad medicinam neque ad Alchymiam valet.

Minii ex plumbo praeparatio.

Crocus ♄.

Ut autem plumbum redigatur in flavedinem, fit praeparatio eius non absimilis praeparationi minii. Nam plumbum hic quoque sale calcinari, & in cinerem redigi debet, & postea continuo ferro agitari in lata patina probantium mineras, in mediocri igne carbonum, diligenter animadvertendo, ne nimium caloris sentiat, neve agitatio sit negligens, alias enim flueret & fieret vitrum flavum: atque ita habebis pulcrum flavum ex ♄.

Lazurius color ex argento ut fiat.

Mortificatio argenti ut ex eo fiat lazurium, vel illi simile aliquid, ita fit: Laminetur ☽, & cum Mercurio misceatur, & in vitrea olla suspendatur supra acetum praestans, in quo prius auratae coctae sint, & postea in eo soluta sal armoniacum & tartarum calcinatum: in reliquis omnibus age, ut de cerussa dictum est, tunc semper post quatuordecim dies habebis nobilissimum & pulcerrimum lazurium adhaerens laminis argenti, quod pede leporino deterges.

Contents

Sign in to save your reading →