Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
De natura rerum. Liber primus. De generationibus rerum naturalium.
Nat. rerum generatio est duplex.
Generatio omnium rerum naturalium est duplex: una quae natura fit sine arte: altera quae fit arte, nempe per Alchymiam. Quanquam in genere dici posset, natura omnia ex terra generari auxilio putrefactionis. Nam putrefactio est supremus gradus & primum initium ad generationem. Putrefactio autem initium suum sumit ex humido calore. Nam perpetuus humidus calor parit putrefactionem & transmutat omnes res naturales a prima sua forma & essentia, similiter & viribus & efficacia, in aliud. Nam sicut putrefactio in ventriculo omnes cibos in stercus transmutat & redigit, ita etiam extra ventriculum putrefactio in vitro, omnes res transmutat ab una forma in aliam, ab una essentia in aliam, ab uno colore in alium, ab uno odore in alium, ab una virtute in aliam, ab una vi in aliam, ab una proprietate in aliam, & prorsus ab una qualitate in aliam. Nam evidens est & quotidiana experientia probatur, multas bonas res, quae sunt salubres & Medicina, post putrefactionem malas, insalubres & merum venenum fieri. Ita contra multae sunt malae, insalubres, venenosae, & nocivae res, quae post putrefactionem suam fiunt bonae, perdunt omnem suam malitiam, & fiunt nobiles Medicinae. Quia putrefactio res magnas parit, sicut huius rei pulcrum exemplum in sacro Evangelio habemus, ubi Christus dicit: Nisi granum tritici in agrum proiiciatur, & putrefiat, non potest centuplum fructum ferre. Ex hoc sciendum est, multas res in putrefactione multiplicari, ita ut nobilem fructum pariant. Putrefactio enim est mutatio & mors omnium rerum, & destructio primae essentiae omnium rerum naturalium, unde nobis prodit regeneratio & nova generatio millies melior, &c.
Putrefactione omnia nascuntur.
Putrefactionis causa est calor humidus.
Putrefactionis vis & natura quae.
Putrefactio quid sit.
Putrefactio est initium ad rerum generationem.
Putrefactio est multiplex.
Cum igitur putrefactio sit primus gradus & initium ad generationem; summe necessarium est, ut putrefactionem bene cognoscamus. Sunt autem multiplices putrefactiones, & una generationem suam aliter quam altera profert, una quoque citius quam altera. Diximus etiam humidum & calidum esse primum gradum, & initium ad putrefactionem, quae omnes res procreat, ut gallina sua ova. Quapropter per & in putrefactione omne mucilaginosum phlegma & materia viva fit, quidcunque tandem id sit. Exemplum videtis in ovis, in quibus est humiditas mucilaginosa, quae quolibet perpetuo calore putrefit & animatur in pullum vivum, non solum calore gallinae, sed quolibet tali calore. Nam in tali gradu ignis possunt ova in vitro & cineribus maturari, & viva avicula fieri: etiam quilibet homo sub sua axilla ovum maturare potest, & pullum procreare tam bene ac gallina.
Pullorum gallinaceorum generatio artificialis.
A cineribus. Ab artibus.
Et hic notandum est aliquid maius, nempe, si ista avis viva in sigillata cucurbita in pulverem vel cinerem comburatur tertio gradu ignis, postea ita clausa putrificetur putrefactione summa Ventris Equini in phlegma mucilaginosum, tunc iterum illud phlegma maturari potest, atque ita renovata & restaurata avis fieri: nempe si illud phlegma rursum in priorem suam testam vel receptaculum includatur. Hoc est mortuos revivificare per regenerationem & clarificationem quod quidem magnum & profundum miraculum Naturae est. Hoc processu possunt omnes aves occidi, & iterum vivificari, renovari & restaurari, & hoc est summum & maximum miraculum & mysterium Dei, quod Deus mortali homini patefecit. Sciendum etiam est hoc modo posse generari homines sine naturali patre & matre, hoc est, non ex muliere naturali modo, sed per artem, & industriam periti Spagyrici potest homo nasci & crescere, sicut postea dicetur.