Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Viride aeris duob. modis praeparatur.
Viridis aeris medici praeparatio.
Ut autem ex cupro fiat viride aeris, sunt variae quoque viae, quas non opus est hic recensere. Tantum igitur duas describemus, attamen duplici praeparatione, unam scilicet ad medicinam, alteram ad Alchimiam. Viride igitur aeris, quod in medicina usurpandum est, talem habet processum: Accipe laminas cupri, quas inunge sequenti materia: Recipe mellis & aceti ana, & salis tantum, ut ex his tribus pultem crassiorem facere possis, bene miscendo: postea pone in reverberatorio aut furno figulino, tandiu donec figulus vasa sua torruerit, & videbis materiam adhaerentem laminis nigram esse, sed hoc ne tibi pariat sollicitudinem, nec te terreat. Nam si ad aerem suspendas vel ponas laminas illas, tota materia nigra in paucis diebus viridis fiet, & fiet pulcerrimum viride aeris, quod balsamus cupri appellari possit, & summe laudatum est ab omnibus medicis. Sed neque hoc mirari debes, quod istud viride aeris in aere primum viride fit, & quod aer colorem nigrum in tam pulcrum viridem transmutare possit. Nam hic sciendum est, quod & quotidiana experientia in Alchymia demonstrat, quod quaelibet terra mortua vel caput mortuum, quam primum ex igne in aerem venit, citissime alium colorem acquirat & suum colorem, quem in igne assumpserat, relinquat. Mutationes autem istorum colorum sunt variae. Prout enim materia est, fiunt quoque colores, quanquam plerunque ex nigredine terrae mortuae fluant. Nam vos qui Alchymiae periti estis, videtis quod quaelibet terra mortua pulveris fixi vel aquae fortis, nigra ex igne veniat, & quo plura sunt ingredientia, eo magis varie ostendunt se colores in aere: interdum videntur rubri tantum, sicut quidem vitriolum facit, interdum solum flavi, albi, virides, coerulei: interdum mixtum, ut in Iride vel Cauda pavonis. Isti colores omnes post mortem se ostendunt & ex morte: nam in omnium rerum naturalium morte videntur alii colores & a primo colore in alium mutantur, quilibet iuxta suam naturam & proprietatem.
Balsamus cupri.
Aer mutat colores rerum ustarum.
Viridis aeris Alchimici praeparatio.
Porro dicemus & de viridi aeris, quod Alchymiae dedicavimus. Eius autem praeparatio & processus talis est: Lamina tenuissime cuprum, quod cum sale, sulphure & tartaro ana tritis & mixtis stratifica in tigillo magno: postea reverbera viginti quatuor horis forti igne, ita tamen ne fluant laminae cupri, postea exime, tigillum frange, laminas cum adhaerente materia aeri expone aliquot diebus, & convertetur materia in laminis in pulcerrimum viride aeris, quod in omnibus aquis fortibus, aquis gradationum, & in cementis & auri colorationibus aurum & argentum alto colore tingit.
Aes ustum vel crocus ♀ ut paretur.
Ut vero cuprum aes ustum fiat, quod & crocus cupri appellatur, tali modo procedendum est: Laminetur cuprum, & ungantur sale, cum optimo aceto in pultem redacto, postea ponatur in magno tigillo, & collocetur in furno venti & per quadrantem horae forti igne uratur, ita tamen ne fluant laminae: hae laminae ita candentes in aceto restinguantur, in quo sal Armoniacum sit resolutum, in libra aceti semper una semiuncia: iterum candefiant laminae, & in aceto restinguantur ut antea: semper autem squamas, quae post restinctionem adhaerent laminis in acetum radito, vel pulsando deiicito, aut ut potes: Hoc tandiu fiat, donec laminae cupri bona ex parte inde absumantur: iam vero destillando abstrahatur acetum, vel aperto vase exhalet, & in durissimum lapidem coaguletur. Ita habes summum crocum cupri, cuius usus est in Alchymia: Multi quidem communiter aes ustum vel crocum Veneris ex ♀ per extractionem alcoolis, vini (alii aceti) ut crocum Martis faciunt: ego vero laudo hunc modum longe magis.
Sublimatus Mercurius ut fiat.
Mortificatio vero ☿ ut sublimetur, fit per vitriolum & sal, cum his duobus misceatur, & inde sublimetur, ita durescit ut crystallus, & albescit ut nix. Ut autem in praecipitatum redigatur Mercurius, non alio modo procedendum est, quam ut in optima aqua forti calcinetur, postea gradiva aqua fortis ab eo abstrahatur quinquies, plus minusve, donec praecipitatus pulchrum colorem rubeum acquirat. Hunc praecipitatum dulcifica quantum potes: ultimo quoque rectificatum vinum ardens ab eo destilla septies vel novies, vel toties, donec in igne candescat & non aufugiat: tunc habes Mercurium praecipitatum diaphoreticum.
Praecipitatus diaphoreticus fixus ut fiat.