Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Calc. per Merc. vivum quid.
Aliae mortificationes metallorum.
Ferrugo mors ferri, &c.
Ultra has autem mortificationes metallorum, destructiones & ablationes virium ipsorum, sciatis etiam alias plures esse mortificationes metallorum. Nam praeterquam quod ferrugo omnis ferri & chalybis mors est, aliae sunt ex plurimis sunt facienda. Sciendum enim est quodlibet vitriolum, aut etiam aes ustum, esse cuprum mortificatum: quemlibet praecipitatum, sublimatum, calcinatum, cinnabarim, Mercurium mortificatum esse: quamlibet cerussam, quodlibet minium vel flavum plumbi, mortificatum plumbum: quemlibet lazurium mortificatum argentum: ita etiam quodlibet ☉, cui tinctura sua Quinta Essentia, resina vel crocus vitriolum vel sulphur detractum est, mortuum est, quia non amplius, formam habet auri, sed est metallum album, simile ☽ fixae.
Crocus ♂ duplex, & utriusque praeparatio.
Sed pergamus vobis proponere qua ratione mortificatio metallorum fiat. Primum igitur de ferro sciendum, quod hoc modo illud mortificetur & in crocum redigatur. Lamina tenuissime chalybem, has laminas candefac & extingue in optimo aceto ex vino, hoc fac toties donec videas acetum insignem rubedinem contraxisse: cum vero satis aceti rubri habes, omne confunde & distilla inde humiditatem aceti, residuum coagula in pulverem siccum. Is est valde nobilis Crocus Martis. Est autem & alia ratio Crocum Martis faciendi, quae partim priorem superat, & longe minori sumptu & labore fit, nempe ita: Stratifica tenuissimas laminas chalybis cum sulphure & tartaro ana, postea reverbera, hoc parit pulcerrimum crocum, qui ex laminis demi debet.
Similiter sciatis quamlibet laminam ferri vel chalybis, si aqua forti linatur, etiam pulcrum crocum reddere. Ita etiam fit cum oleo vitrioli, aqua salis, aqua aluminis, aqua salis Armoniaci, aqua salis nitri, Mercurio sublimato, quae omnia ferrum mortificant, & in crocum redigunt, sed nullus ex istis modis, superioribus duobus est comparandus: nam solum modo in Alchimia usurpari possunt, & prorsus non in medicina, quare utaris duobus primis modis, & reliquos omitte & fuge.
Mortificatio cupri vel fiat.
Vitriolum cupri duobus modis fit.
Mortificatio vero cupri, ut illud scilicet redigatur in vitriolum viride aeris, vel aes ustum, etiam variis modis fieri potest: & sunt varii processus in hoc, attamen unus longe melior altero, unus utilior altero. Quare opus erit optimos & utilissimos hic annotare, & reliquos reticere. Optimus igitur, facillimus & utilissimus modus cuprum in vitriolum redigendi est: Illinantur laminae cupri aqua salis aut salis petrae & suspendantur vel ponantur in aere, donec laminae incipiant virescere, quod quidem cito fit, hanc viriditatem elue aqua clara fontana, laminas sicca panno aliquo, & iterum inunge aqua salis, vel salis petrae & iterum fac ut antea, tamdiu donec aqua plane viridis fiat vel multum vitrioli in superficie emittat: tunc aquam inclinando remove vel exhalando, & habebis nobile vitriolum ad medicinam. In Alchymia non est pulcrius, nobilius vel melius vitriolum, quam quod fit per aquam fortem, aut aquam regis, aut aquam salis armoniaci. Proceditur autem ita: Inungantur laminae cupri una ex dictis aquis, & quam primum viriditas extracta fuerit, & laminae siccae fuerint, viriditas pede leporino, aut alia ratione pro libitu dematur, ut cerussa de laminis plumbi raditur: iterum inungantur ut antea, donec laminae prorsus consumantur, inde fit vitriolum pulcerrimum, ut non possis non mirari.
Aqua salis petrae & salis armoniaci, ut fiant.
Aqua vero salis petrae fit ita: Purifica sal petrae, liquefac & pulveriza, postea in vesica in aqua bulliente per se solve, ita habes aquam salis petrae. Aqua salis Armoniaci fit ita. Calcina sal Armoniacum, & super marmore in cella resolve, haec est aqua salis armoniaci.