Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Liber V. De morte rerum naturalium.
Mors quid.
Mors omnium rerum naturalium nihil aliud est quam alteratio & eversio virium & virtutum, praedominatio malitiae & bonitatis, oppressio & deletio prioris naturae, & generatio novae & alterius naturae. Nam sciendum est multas res in vita sua bonas esse & habere suas virtutes, mortuas vero, nihil aut parum virtutis suae retinere, sed plane fatuas & invalidas apparere. Ita e contra multa in vita sua sunt mala, sed in morte vel postquam mortificata sunt multiplicem vim & efficaciam ostendunt, & multum prosunt. Exempla multa hic recensere possemus, sed id plane non est nostri propositi. Ut autem videatis me hic non ex verisimili opinione mea scribere, sed ex mea experientia, oportet me afferre unum exemplum, quo sedabo & mutos faciam Sophistas qui dicunt, quod ex rebus mortuis prorsus nihil accipi possit, nec aliquid in ipsis quaeri vel reperiri debeat. Causa vero est, quod Alchymistarum praeparationes nihil aestiment, per quas multa eiusmodi magna Secreta reperiuntur. Nam inspicite Mercurium, Sulphur vivum & crudum, & Antimonium crudum, ita ut ex fodinis afferuntur, hoc est, dum vivunt, quam parva sit ipsorum virtus, quam leniter & tarde efficaciam suam exerceant, imo plus mali quam boni afferant, & potius venenum sint quam medicina. Si vero per solertis Alchymistae industriam, in prima sua substantia corrumpantur, & prudenter praeparentur, (nempe ☿ coaguletur, praecipitetur, sublimetur, resolvatur & in oleum vertatur: sulphur sublimetur, calcinetur, reverberetur, & in oleum vertatur: similiter & ♀ sublimetur, calcinetur, reverberetur, & in oleum vertatur) videris utique quantam utilitatem, quantam vim & virtutem & quam celerem efficaciam praestent & ostendant, ut nemo eam satis eloqui aut describere possit. Nam ipsorum multiplices virtutes sunt impervestigabiles, nec quisquam omnes indagare potest. Quare quilibet Alchymista & fidelis Medicus, in his tribus rebus per totam vitam suam quaerere debet, & usque ad mortem suam in his ludere & tempus terere. Nam certissime omnes ipsius labores, studium & sumptus egregie compensabunt.
☿ Sulphuris ♀ praeparationes.
Mors hominis quid.
Sed ad specialia veniamus & specialiter scribamus, mortem & mortificationem uniuscuiusque rei naturalis, quid sit mors eius & qua ratione mortificetur. Sciendum est igitur primum de morte hominis, quod sine dubio nihil aliud sit, nisi finis operis diurni, ablatio aeris, evanescentia balsami, extinctio lucis naturalis & magna separatio trium substantiarum, corporis, animae, & spiritus, & reditus in uterum maternum. Nam quoniam naturalis terrenus homo ex terra est, terra quoque mater eius erit, in quam redire eum oportet, & inibi terrenam naturalem carnem amittere, & ita in ultimo die in nova coelesti & clarificata carne regenerari, ut Christus Nicodemo dicit, cum noctu ad ipsum veniret. Nam ita ut dictum est haec verba sunt intelligenda, de regeneratione.
Mors metallorum quid.
Mors autem & mortificatio metallorum est ablatio compaginis corporis ipsorum, & sulphureae pinguedinis, quae ipsis multis modis adimi potest, ut per calcinationem, reverberationem, resolutionem, cementationem, & sublimationem. Calcinatio vero metallorum non est unius modi. Una enim fit per sal, una per sulphur, una per aquas fortes, una per Mercurium vulgi & Mercurium vivum. Calcinatio per sal est, ut metallum tenuissime laminetur, & cum sale stratificetur & cementetur. Calcinatio vero per sulphur est, ut metallum laminetur, cum sulphure stratificetur & reverberetur. Calcinatio per aquas fortes est, ut metallum granuletur & in aqua forti resolvatur & praecipitetur in ea. Calcinatio per Mercurium vulgi est talis, ut etiam laminetur metallum: Mercurius vero ponatur in terreo vase superius angusto, inferius amplo, & postea in ignem mediocrem carbonum, qui parum suffletur, donec ☿ incipiat fumare & alba nebula ex ore vasis egrediatur tum laminatum metallum ori vasis imponatur, ita Mercurius vulgi penetrat metallum & fragile reddit sicut lapidem carbonarium. Calcinatio vero per Mercurium vivum est, ut metallum in parvas particulas scindatur, laminetur vel granuletur, & cum Mercurio amalgametur, postea per pellem Mercurius exprimatur, & remanebit in pelle metallum in forma calcis vel arenae.
Calcinatio varia metallorum.
Calcinatio per Sal quid.
Calcinatio per sulphur quid.
Calc. per aquas fortes quid.
Calc. per Merc. vulgi quid.