Ligni vita est resina quaedam: nam quodvis lignum si resina caret non amplius vivere potest.
Vita Ossium quid.
Ossium vita est liquor mumiae: carnis & sanguinis vita nihil aliud est quam spiritus salis, qui ea a foetore & putredine conservat, & sponte, ut aqua ab ipsis separatur.
Vita Aquarum quid.
De vita vero Elementorum sciendum est, vitam aquae esse cursum eius. Nam cum per frigus firmamenti coagulatur, & in glaciem congelatur, tum est mortua & malitia ei omnis adempta est, cum nemo amplius in ea suffocari possit.
Vita Ignis quid.
Ita ignis vita est aer quidam: nam aer ignem vehementius & maiori cum aestu flagrare facit. Procedit etiam ab omni igni aer quidam, ita ut candelam extinguat, vel levem plumam suffumigat, ut oculis patet. Quare omnem vivum ignem, hoc est, ignem flammarum, si obturetur, vel aerem suum emittendi facultate privetur, suffocari necesse est.
Aeris & terrae vita quid.
Aer per se & ex se vivit, & omnibus aliis rebus vitam dat. Terra autem per se est mortua, sed elementum ipsius est invisibilis & occulta vita.