Arsenicalium, auripigmenti, opermenti, realgaris & similium materiarum vita est minerale & coagulatum venenum.
Stercoris, &c. vita quid.
Vita undosorum, hoc est, omnis stercoris hominum & animalium, est ipsorum gravis & foetens odor. Nam hoc amisso mortua sunt.
Aromaticorum vita quid.
Rerum aromaticarum vita, quales sunt muscus, ambra, zibetra, & quicquid fortem odorem, bonum & suavem praebet, est nihil aliud quam odor ipse gratus: nam si hunc amittant sunt res mortuae & inutiles.
Vita dulcium quid.
Vita rerum dulcedinosarum ut sacchari, mellis, mannae, fistulae cassiae & similium, est tingens & subtilis dulcedo: nam si ipsis ista dulcedo distillando vel sublimando adimatur, sunt res mortuae & fatuae, quae nihil amplius valent.
Vita Resinarum quid.
Vita vero Resinarum ut carabae, terebinthinae, gummi, est mucilaginosa, nitens pinguedo, quae omnia egregiam vernicem dant, cum autem vernicem non amplius praebent, & nitorem suum amittunt, mortuae sunt.
Vita Herbarum quid.
Herbarum, radicum, pomorum, & aliorum eiusmodi fructuum vita nihil aliud est quam liquor terrae, quem sponte amittunt, si tantum carent aqua & terra.
Vita Lignorum quid.