Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 4 · Life

Vita Mercurii quid. Mercurius est similis vesti pelliceae, &c.

Vita Mercurii nihil aliud est quam interior calor & exterior frigiditas, h.e. interius sui corporis is calefacit, exterius frigefacit, & merito vesti pelliceae comparari potest, quae etiam ut Mercurius calefacit & frigefacit. Nam si talis ab homine ea induto gestetur, calefacit eum & custodit eum, a frigore. Si autem pars calva nudo corpori applicata gestetur, frigefacit & valet contra nimium calorem, quare vetustissimis temporibus usitatum fuit & adhuc in multis locis usitatum est, ut tales vestes pelliceae aestatis simul & hyemis tempore gestentur, tam contra frigus, quam contra calorem, in aestate partem glabram interius, pilosam vero exterius vertunt, tempore vero frigoris in hyeme, partem pilosam interius & glabram exterius gerunt. Sicut igitur iam de veste pellicea audivistis, ita & de Mercurio usurpari potest.

Vita Sulphuris quid.

Sulphuris vita est combustibilis maleolens pinguedo. Nam dum flagrat & male olet, potest vivum dici.

Vita Salium quid.

Vita vero omnium salium nihil aliud est quam spiritus Aquae fortis. Nam abstracta ab ipsis aqua, quod in fundo remanet, terra mortua dicitur.

Vita Gemmarum, &c. quid.

Vita gemmarum & corallorum est solus color qui ipsis per spiritum vini adimi potest. Perlarum vita nihil est aliud quam splendor earum, quem in sua calcinatione amittunt. Vita magnetis est spiritus ferri, qui ex ipso vino ardenti rectificato vel spiritu vini extrahi & auferri potest.

Vita Magnetis quid.

Marcasitarum vita quid.

Vita vero silicum est materia mucilaginosa: vita marcasitarum, cachymiarum, talci, kobalti, zinzi, granatorum, zwitter, Wismat, antimonii est tingens metallicus spiritus.

Realgari, &c. vita quid.

Contents

Sign in to save your reading →