Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 4 · Life

Liber IV. De vita rerum naturalium.

Aeris usus vitae rerum.

Nemo negare potest, aerem omnibus rebus corporibus & substantialibus, quae ex terra nascuntur & generantur vitam dare. Quid autem & qualis sit vita uniuscuiusque rei specialiter, sciendum est, vitam rerum nihil esse aliud quam Essentiam spiritualem, invisibilem & impalpabilem rem, spiritum & spiritualem rem. Propterea nihil corporale est quin habeat in se latentem spiritum, & vitam, quae ut dictum est, nihil est aliud quam res spiritualis. Non autem solum vivit id quod movetur & agitatur ut homines, animalia, vermes terrae, aves sub coelo, pisces in mari, sed & omnes res corporales & substantiales. Nam hic scire debemus, quod Deus in principio creationis omnium rerum, nullum omnino corpus absque suo spiritu creaverit, quem occulte in se continet. Quid enim esset corpus absque spiritu? nihil prorsus. Propterea spiritus continet in se occulte rei virtutem & potentiam & non corpus. Nam in corpore est mors, & corpus est subiectum mortis, neque aliud in corpore quaeri debet, quam mors. Potest enim variis modis perdi & corrumpi, spiritus vero non. Nam semper manet spiritus vivus, & est quoque vitae subiectum. Vivum quoque suum corpus conservat, sed in eversione corporis ab illo separatur & mortuum corpus relinquit, & redit in suum locum unde venerat, nempe in chaos & aerem superioris & inferioris firmamenti. Ex his patet varios esse spiritus, sicut varia sunt corpora. Sunt enim Spiritus Coelestes, Infernales, Humani, Metallici, Mineralium, Salium, Gemmarum, Marcasitarum, Arsenicales, Potabilium, Radicum, Liquorum, Carnium, Sanguinis, Ossium, &c. Quapropter & sciatis spiritum esse verissime vitam & balsamum omnium rerum corporalium. Iam vero per genus & species, & peculiariter cuiusque rei naturalis vitam vobis hic quam brevissime describemus.

Vita rerum quid sit.

Vita quibus rebus insit.

Spiritus & corporis quae diversitas sit.

Spiritus nunquam moritur.

Spirituum divisio secundum varietatem corporum.

Spiritus est vita rerum corporalium.

Vita hominum quid.

Vita igitur omnium hominum nihil aliud est quam Balsamus quidem astralis, balsamica impressio, & coelestis ac invisibilis ignis, inclusus aer, & tingens spiritus salis. Evidentius appellare non possum, quanquam multis & pluribus nominibus proponi posset. Cum vero praecipua & optima a nobis hic indicata sint, reliqua minora reticebimus.

Vita metallorum quid.

Vita metallorum est latens pinguedo, quam a sulphure acceperunt: quod ostenditur ex fluxu ipsorum, quia omne quod in igne fluit ob occultam suam pinguedinem fluit. Nisi ea esset, nullum metallum in fluxum, redigi posset, sicut videmus in ferro & chalybe, quae minimum sulphuris, habent & pinguedinis inter omnia metalla, quare siccioris naturae sunt, quam alia metalla omnia.

Contents

Sign in to save your reading →