Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitNine Books on the Nature of Things
Book 3 · Preservation

Potabilia quid sint, & ut conservantur.

Est & notanda conservatio potabilium, sub quibus intelligimus vinum, cerevisiam, hydromeli, acetum & lac. Si iam ista quinque sine noxa & in sua virtute conservare volumus, summe necessarium est bene nosse ipsorum summum hostem: qui quidem non est alius quam impurae mulieres tempore menstrui fluentis. Nam illae dictas res, si eas praesent, circa eas versentur, eas inspiciant & anhelitu tangant, corrumpunt. Vinum enim mutatur & fit pendulum, cerevisia & hydromeli acescunt, acetum infirmatur & acredinem suam amittit: lac etiam acescit & coagulatur.

Menstruosae mulieres potabilium hostes.

Vinum conservatur sulphure, &c.

Hoc igitur bene sciendum est priusquam specialiter de uniuscuiusque illorum conservatione dicatur. Porro vini summum conservativum & praeservativum est sulphur & oleum sulphuris, per quod omne vinum diutissime conservari potest, ita ut nec fiat pendulum, nec alio modo alteretur.

Cerevisia conservatur oleo garyophyllorum.

Cerevisiae conservatio est oleum Garyophillorum, si aliquot eius guttae iniiciantur, ita ut una mensura tres aut duas guttas habeat: melius tamen est oleum Benedictae Garyophyllatae, quod cerevisiam ab acetositate praeservat. Hydromeli conservativum est oleum zuccari, quo utendum est ut oleo Garyophyllorum vel Benedictae.

Hydromeli conservatur oleo zuccari.

Acetum & lac quibus conserventur.

Aceti conservativum est oleum zinziberis: lactis conservativum est oleum amygdalarum expressum: ista duo, ut dictum est, usurpari debent.

Casei conservantur hyperico &c.

Caseorum conservativum est herba hypericon vel perforata, quae omnes caseos a vermibus tuetur & custodit. Nam si iuxta caseum ponatur & illum attingat, nullus vermis in illo nascitur & si iam aliqui ibi nati sint & habitent, omnes emoriuntur, & ex caseo cadunt.

Contents

Sign in to save your reading →