Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
♄
Plumbum melius conservari non potest, quam in terra frigida & in loco humido, qualis est ipsius natura. In conservatione autem magnetis nihil est melius limatura ferri vel chalybis: nam nullius magnetis vis, si in hac ponatur, infirmatur, imo quotidie augetur in virtute sua.
Magnetis conservatio, limatio ferri.
Salium conservatio.
De conservatione vero salium & omnium eorum quae salsae naturae sunt, & sub nomine salis comprehendi possunt, quorum quidem plus quam centum sunt, sciendum est, quod in calido & sicco loco conservanda sint, & quidem in ligneis thecis, & bene ab aere custodiri, & neque in vitris, lapidibus, neque in metallis reponi debeant. Nam in illis resolvuntur & fiunt aqua & amalgama, quod in ligno non fieri potest.
Liquorum & oleorum conservatio.
Porro etiam cognoscenda est conservatio quarundam aquarum & liquorum ex herbis, radicibus, & omnibus aliis fructibus & crescentibus expressorum, quae facile situm & mucorem contrahunt, ita ut quasi pellis ipsis inducantur. Istae igitur aquae vel liquores reponantur in vitro superius angusto, inferius amplo, & impleatur vitrum usque ad summum, demum aliquot guttae olei olivae addantur, ita ut aqua vel liquor totus contegatur: ita oleum supernatabit, & liquorem vel aquam longa tempora a situ vel mucore conservabit. Nulla enim aqua vel liquor, si oleo tegatur, unquam potest mucida vel maleolens fieri. Possunt hac ratione etiam duae aquae, duo liquores, duo vina in uno vitro separatim conservari, ita ut non misceantur, & non solum duplicia, sed & triplicia, quadruplicia, quintuplicia, & adhuc plura, si tantum modo oleum intersit: nam ab oleo discriminantur, ut a muro, qui non sinit ea coniungi & uniri. Nam oleum & aqua sunt duo contraria, & neutrum alteri misceri potest. Sicut vero oleum aquas uniri non permittit, ita contra aqua olea non misceri sinit.
Vestes, ut conservandae.
Conservatio autem & praeservatio panni & vestium ne arrodantur a tineis, neve in illis habitent, nulla est melior, quam mastix, camphora ambra, muscus: optima vero est zibetha, quae non solum a tineis conservat, sed & tineas una cum aliis vermibus, pulicibus, pediculis & cimicibus pellit & fugat.
Ligna ut conservanda.
Possunt & omnia ligna, ut in aedificiis, pontibus, navibus, & ubicunque sint, conservari, ita ut in aeternum non putrescant, sive sint in aquis, sive sub aquis, vel extra aquam, etiam in terra, sub terra vel extra terram, sive sint posita in pluvia vel vento, aere, nive vel glacie, aestatis vel hyemis tempore: praeterea ne cariosa fiant, nec ulli vermes in illis generentur, quandocunque etiam sint caesa. Conservativum autem illud est magnum Arcanum contra omnes putrefactiones, imo tam insigne secretum, ut nullum ei comparari possit. Est autem nihil aliud, quam oleum sulphuris, cuius processus talis est: Pulvericetur vulgare flavum sulphur, & ponatur in cucurbita, cui superfundatur fortissimae aquae fortis tantum, ut quatuor transversos digitos superemineat, hanc abstrahe per distillationem ter vel quater, ultimo usque ad siccitatem. Sulphur quod in fundo remanet nigri & rufi coloris, ponatur in marmore vel in vitro, & facile in oleum solvetur: quod magnum secretum est in conservatione ligni, ut in perpetuum non putrescat, & a vermibus praeservetur. Nam si sulphur eo modo quo dictum est, praeparetur, & in oleum vertatur, tingit postea lignum eo perunctum, ita ut non possit ex illo elui. Possunt & multo plura in hoc oleo sulphuris conservari & praeservari a putredine, & praecipue restes & funes in navibus & malis navium, in curribus, retibus piscatoriis, nassis aucupum & venatorum, & omnia similia, quae saepe in aquis & pluviis usurpantur, & alias facile corrumpuntur & franguntur, ita & linteamina & alia multa similia.
Oleum sulphuris fixum.