Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
PROOEMIVM
Marsilii Ficini Florentini prooemium in Platonicam theologiam de animorum immortalitate ad Laurentium Medicem, virum magnanimum.
Plato philosophorum pater, magnanime Laurenti, cum intelligeret quemadmodum se habet visus ad solis lumen, ita se habere mentes omnes ad Deum, ideoque eas nihil umquam sine Dei lumine posse cognoscere, merito iustum piumque censuit ut mens humana, sicut a Deo habet omnia, sic ad Deum omnia referat.
Igitur sive circa mores philosophemur, animum esse purgandum, ut tandem factus serenior divinum percipiat lumen Deumque colat.
Sive rerum causas perscrutemur, causas esse quaerendas, ut ipsam denique causarum causam inveniamus inventamque veneremur. Neque solum ad id pietatis officium Plato noster ceteros adhortatur, verum etiam ipse maxime praestat. Quo factum est ut et ipse sine controversia divinus et doctrina eius apud omnes gentes Theologia nuncuparetur, cum nihil usquam, sive morale sive dialecticum aut mathematicum aut physicum, tractet quin mox ad contemplationem cultumque Dei summa cum pietate reducat.
Quoniam vero animum esse tamquam speculum arbitratur, in quo facile divini vultus imago reluceat, idcirco, dum per vestigia singula Deum ipsum diligenter indagat, in animi speciem ubique divertit, intelligens oraculum illud, ‘Nosce te ipsum,’ id potissimum admonere, ut quicumque Deum optat agnoscere se ipsum ante cognoscat.
Quam ob rem quisquis Platonica, quae iamdiu omnia Latina feci, diligentissime legerit, consequetur quidem cuncta, sed duo haec ex omnibus potissima: et pium cogniti Dei cultum et animorum divinitatem.
In quibus universa consistit rerum perceptio et omnis institutio vitae totaque felicitas, praesertim cum Plato de his ita sentiat ut Aurelius Augustinus eum tamquam Christianae veritati omnium proximum ex omni philosophorum numero elegerit imitandum, asserueritque Platonicos, mutatis paucis, Christianos fore.
Ego vero, cum iampridem Aureliana auctoritate fretus summaque in genus humanum caritate adductus Platonis ipsius simulacrum quoddam Christianae veritati simillimum exprimere statuissem, ad illa quae dixi duo prae ceteris diligenter incubui; ideoque universum opus Platonicam Theologiam de immortalitate animorum inscribendum esse censui. In quo quidem componendo id praecipue consilium fuit, ut in ipsa creatae mentis divinitate, ceu speculo rerum omnium medio, creatoris ipsius tum opera speculemur, tum mentem contemplemur atque colamus.
Reor autem—nec vana fides—hoc providentia divina decretum, ut et perversa multorum ingenia, quae soli divinae legis auctoritati haud facile cedunt, Platonicis saltem rationibus religioni admodum suffragantibus acquiescant, et quicumque philosophiae studium impie nimium a sancta religione seiungunt agnoscant aliquando se non aliter aberrare quam si quis vel amorem sapientiae a sapientiae ipsius honore vel intelligentiam veram a recta voluntate disiunxerit.
Denique, ut qui ea solum cogitant quae circa corpora sentiuntur rerumque ipsarum umbras rebus veris infeliciter praeferunt, Platonica tandem ratione commoniti et praeter sensum sublimia contemplentur et res ipsas umbris feliciter anteponant.
Hoc in primis omnipotens Deus iubet. Hoc omnino humana res postulat. Hoc caelestis Plato quondam suis facile, Deo aspirante, peregit. Hoc tandem et ipsi nostris, Platonem quidem imitati sed divina dumtaxat ope confisi, operoso hoc opere moliti sumus. Sed utinam tanta veritate id perfecerimus quanta veritatis divinae veneratione tractavimus, adeo ut non aliter quodvis apud nos probatum esse velimus quam divina lex comprobet.
Opus autem ipsum tibi, magnanime Laurenti, iudicavi prae ceteris dedicandum, non ut philosophica tibi aperiam, de quibus iamdiu ita disputas ut non tam tibi, qui haec iam videris miro quodam ingenio consecutus, quam ceteris priscorum arcana videar editurus, sed quod et nos beneficio tuo id otium quo facilius philosophari possemus consecuti sumus. Et Plato noster hoc nostro erga te officio gratulaturus admodum videatur, quoniam quod ille in magnis quondam viris potissimum exoptabat, ipse philosophiam una cum summa in rebus publicis auctoritate coniunxeris.