Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitCandida Phoenix Philosophica
Part II — Chapter 13: The Controversy Over Light

Nec enim de amissione quicquam in sacris Literis invenire possum, quin Deus ipse prædictum Decretum & declarationem post lapsum Gen. 9. satis enixè geminavit, & reiteravit, concedendo non homini solùm denuò dominium omnium rerum & brutorum; sed maximè etiam promulgando illam legem, quæ omnino vetat necationem hominis & vindicat sanguinem ejus, tam de manu bestiarum (ut formalibus ipsius textus utar) quam ipsorum hominum, & quidem eâ ratione, quippe quod ad Imaginem DEI factus sit homo.

Quare concludo cum Seiboldo (cui etiam assentire videtur D. Felden.) Hominem esse Imaginem DEI imitationis: Et quidem hanc imitationem non solum in dicto rerum dominio (cujus concessio etiam magis hominem terrestrem quam cœlestem respicit) sed etiam in Sanctitate & Justitia cæteris virtutibus Christianis consistere credo. Valeat V. R. & Stylo simplicissimo ignoscat. Anno 1669.

Contents

Sign in to save your reading →