Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Sequitur ergo lucem tam physicè (nam ea quæ per absolutum Verbum & Decretum: Fiat! creata sunt, puras substantias esse, nemo inficias ibit, secus autem quæ per Verbum & Decretum: exempli gratia: Producat terra &c. creata sunt) quam Theosophicè, nedum logicè, ut supra demonstratum, Substantiam esse.
Definitione Substantiæ hâc præsuppositâ, ut cetera non minùs breviter tangam, & ad ea applicationem faciam, ad hominem ipsum in specie transgredior, quem corporis Anatomici duplicem esse statuunt, unum cœlestem & immortalem, alterum terrestrem & corruptibilem: Quemadmodum autem homo terrestris æquè ac cætera corpora inferiora è duabus hisce, ut loquuntur, partibus est compositus, Substantiâ scilicet (quæ cum altero homine scil. cœlesti, sive anima, tamdiu invicem conjunctæ sunt, unam hypostasin constituunt) & excrementis; ita statim (& quidem Physicè) sequitur, falsum esse: Quicquid est in homine est Substantia; nec enim peccatum ullo modo pro Substantia haberi potest.
Et cum in plantis cæterisque corporibus inferioribus malum corruptionis excrementis, ut dictum, adhæret, & non Substantiæ, ergo non secus in homine vitium corruptionis, peccatum scil. accidentali illi parti propriè ac præcipuè adhærere haud dubitari potest; Cui D. Paulus ipse suffragari videtur, dum dicit: scio quod in me, h. e. in carne mea, nihil habitat boni. Ubi per explicativam illam: hoc est, expressè vult innuere, peccatum in carne & homine terrestri habitare. In excrementitiâ carne habitare peccatum, inquam, siquidem semper firmum manet: Substantiam nullam contrarietatem in se recipere.
Accidenti igitur (propriè & præcipuè) adhæret peccatum, sicut accidens est: Nam postquam DEUS hominem jam condiderat, peccatum demum per ipsos homines, scil. primos parentes nostros, Mandatum DEI seductione Diaboli transgredientes, teste Apostolo, fuit introductum, ergo falsissimum quoque est, DEUM authorem esse peccati.
Verum enim verò quemadmodum in reliquis corporibus inferioribus excrementum semper, uti dictum, Substantiam excedit, seque illi immiscet, ac puritatem ejus pervertit, ut suffocare oporteat, nisi arte interveniente, & quidem magnâ industriâ (putrefactionem subsequente, quæ omnes operationes, maximè in nostra arte præcedere debet) separetur; ita peccatum homini adeò adhæret, ac totam illius Substantiam contaminat & pervertit, ut non solum quamdiu in hac terræ mole vivit, nunquam immunis sit à peccato, nec ullam actionem virtuosam producere possit; sed morte etiam tam æternâ quam temporali damnetur, & tam quoad corpus, quam quoad animam perire oporteat, nisi fide in JESUM CHRISTUM ejusdemque meritum salvetur, & preciosissimo sanguine ejus à peccatis mundetur.
Cui tunc consequens est, quod nostra corpora post mortem & putrefactionem in novissimo die etiam perfecta, atque ab omni macula & corruptione libera, gloriosa, & spiritualia sint resurrectura, secundum illud Paulinum: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione, seminatur in ignobilitate, surget in gloriâ, seminatur in infirmitate surget in virtute, seminatur corpus animale, surget corpus spirituale.
Transmutationis hujus Typum & vivam imaginem in arte nostra habemus, ubi Subjectum nostrum per putrefactionem & separationem regeneratur, ab omni grassitie & fæculentia liberatur, atque in novam formam nobilissimam & spiritualem essentiam, ac perfectam virtutem redigitur. Unde Author ille anonymus, alias Filius Sendivogii nuncupatus: Ex lapide nostro, inquit, DEUS Trinus & Unus, ipsiusque opera creationis, redemtionis, & regenerationis, nec non futuræ beatitatis status elucent.
Quibus consideratis, ut & maximè quod in meis laboribus, gratiâ DEI ipse non semel tantùm Chrystallos ad Rubinorum instar vidi, illis quoque adstipulor, qui statuunt, URIM & THUMIM in Veteri Testamento Album & Rubrum Philosophicum fuisse: Prout etiam valdè mihi verisimile videtur, DEUM Altissimum electo Populo suo Israel, per hanc (& quidem purissimam & ab omni fæculentiâ liberatam) Substantiam, in negotiis suis peragendis respondere voluisse, utpotè quæ verbo suo substantiali immediatè creata est, & sic per consequens subsistit, ex quâ non minus omnia condita sunt, quâ etiam nihil in mundo, exceptâ hominis animâ, est preciosius.
Ad significandum hoc ipsum verbum in mundum venturum, nobis omnia Mysteria & voluntatem Patris sui revelaturum, item per purissimum suum λύτρον in Ara Crucis pro nobis responsurum, è Labyrintho peccati & servitute Diaboli nos exemturum, nec non à morte æternâ nos liberaturum, deque perfectâ hâc nostrâ redemptione per verum & perfectissimum Album & Rubrum realiter esse satisfacturum.
Quid dicam de magno Mysterio illo, quod per aquam & Spiritum Sanctum regeneremur, & in Filios DEI adoptemur? Sciendum tamen est, materiam Lapidis aquam esse, & aquam in supremum colorem & fixitatem redactam ipsum lapidem. Videat ergo V. R. quantum Philosophia & ars nostra Hermetica ad errores tam in Physicis, quam in Religione evitandos, nec non ad fidem Resurrectionis carnis nostræ ac vitæ æternæ fiduciamque in DEUM confirmandam prosit.
Denique licet V. R. ipsa ponat, de uno statu controversiæ ad alterum non fieri transgressum, ansam tamen dat discursus ejus de Imagine DEI (quam putat esse concreatam & per lapsum amissam) hoc in medium proferre, me nimirum differentiam inter Imaginem DEI ipsam, & id, quod ad Imaginem DEI creatum est, ut vulgò opinatur, intelligere nullam, quandoquidem aut falsam oportet esse versionem B. Lutheri: Lasst uns Menschen machen / ein Bild / das Uns gleich sey. Deßgleichen: GOtt schuff den Menschen Ihm zum Bilde. aut differentia illa non valet.
At, faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostri: nostro Idiomate quid aliud est, quam Lasst Uns Menschen machen / ein Bild das Uns gleich sey &c. De homine enim creando DEUS deliberans, decrevit illum ad Imaginem sui condere, non autem concreare, exprimens quoque qualis imago debeat esse, nimirum ut præsit & dominetur piscibus maris, volatilibus cœli, & bestiis, universæque terræ. Hinc D. Paulus 1. Corinth. 11. absolutè statuit, hominem esse Imaginem DEI.