Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitCandida Phoenix Philosophica
Part II — Chapter 13: The Controversy Over Light

Præterea Gen. c. 1. habetur, DEUM T. O. M. primo creasse principia illa universalia, nimirum aquam (sicut Hebraica vox Schamaym denotat, minimè ergo congeriem aliquam impolitam & indigestam) ex eâque separavit terram & aërem. Ignem quidem in hisce secundum absconditam suam Sapientiam absconditum voluit manere; Sed particularem illam scil. Lucem condidit, quam separatione à tenebris factâ, vocavit diem, tenebrasque noctem.

Ordinem autem hunc universalem, tempusque tum ubique terrarum æquinoctiale DEUS altissimus discreturus, nec non temporum vicissitudines introducturus, Luminaria in Cœli firmamento magna duo creavit, Luminare scil. majus, ut præsit diei, & Luminare minus ut præsit nocti, & Stellas &c. Ex quibus palam est, aliam creaturam & Substantiam ac ordinem Naturæ esse Lucis & Diei, alias quoque creaturas ac Substantias & ordinem Naturæ esse Stellarum, nec unus in alium fuit transmutatus, vel redactus, aut distributus (ut aliqui somniant & nugantur) licet unus per alium dirigatur: quandoquidem Verba & Decreta DEI immutabilia.

Nec enim prius Decretum: Fiat Lux! per posterius: Fiant Luminaria &c. in minimo puncto mutatum, prout nequidem ordo & divisio illa universalis diei & noctis mutata, sed tantum alterata est, & dies per Solem mediante ipsius ortu & occasu particulariter, ut dictum, dirigitur. Ergo Lux adhuc eadem esse oportet, quæ prima die creationis fuit, quin idipsum Decretum: Ut præsit Diei, illius ipsius (scil. lucis vel diei adeò quidem in Decreto expressi) esse, cui Sol præesse debeat, ejusque continuationem necessariò præsupponit, quippe quod alias non entis nullæ sint qualitates, nullaque accidentia.

Neque enim DEUS quicquam creavit, quod conservare noluerit, nec ulla unquam creatura à principio creationis usque ad præsentem horam mutata fuit, vel esse desiit. Quare etiam fallit neotericus ille S. qui Instit. Physic. l. 6. cap. 4. quæst. 9. pag. 531. expressè scribit: Lux Substantia fuit, quia, inquit, terminus creationis fuit, quemadmodum etiam pag. seq. fatetur, Terminum creationis semper fuisse Substantiam, & tamen postea alio in loco, Lucem Qualitatem esse, statuere conatur: Etenim cum Substantia fuit, illam secundum supra citata fundamenta adhuc Substantiam esse, necesse est.

Nam supradictô locô Job. c. 38. Lucis motio & localitas datur, quæ circumstantiæ secundum modò dicta principia Substantiam præsupponunt. Et si lux vel dies in Sole consisteret, ut V. R. cum suo Authore opinatur, quomodo Sol ipsi præesse possit: Si in Stellis, nox non esset nox, nec nox & dies essent divisæ: Si autem in quovis alio corpore Lux subsisteret, omnia illa corpora nocte æque ac ipsâ die sine candelâ videre possemus.

Siquidem, quoad secundum non dicam esse, qui tria Substantiarum genera statuunt, quin sufficiat, quod supra ad nauseam usque sit probatum, Lucem esse substantiam, corporique nulli inhærere. V. R. ideo argumentum contra ipsam vertitur: Nam quia Lux videtur, & nihil incorporeum in hac fragilitate oculis nostris & visui est perceptibile, neque tertium datur, Lucem esse corpoream sequitur, quod ipsum quoque statuere non erubesco; quippe quod DEUS nihil λόγῳ προφορικῷ particulari Verbo & Decreto &c. creaverit, quod totum incorporeum sit, quare Lucem corpus esse, vel habere pellucidissimum & subtilissimum ajo.

Neque obstare videtur, quoad Tertium V. R. dilucidatio. Lucem naturalem, & quidem illam, quam Deus vocavit Diem, & V. R. vocat primogeniam, accipio, ac solam hic intellectam volo. Illam autem, quam dicit esse accidens & qualitatem atque affectionem corporis lucidi subtilissimam, quâ Orbis variaque corpora homini redduntur perceptibilia, pro ratione tamen subjectorum variam esse &c. minimè, neque eam agnosco, quam posteriorem nominat; nisi ignis supradictus ille universalis intelligatur, qui rebus omnibus splendorem ac colorem &c. præbet, & in Astris Lumen, in animalibus pinguedo, in vegetabilibus oleum, in mineralibus vero Sulphur indigitari solet: At ne minimè quidem Accidens esse poterit, cum unum sit ex principiis scil. Elementis, ex quibus omnes res visibiles constare est notissimum.

Porrò distinctionem inter Lucem ordinariam & extraordinariam, ac propositionem illam, quâ V. R. inferre putat, Lucem primâ die creationis superficiei inhæsisse, seu subtiliori cuidam parti aquarum: Secundo verò & tertio die aëri, seu toti cœlorum expanso, ac demum quarto die, postquam creata fuerunt luminaria, Soli, Lunæ, reliquisque Astris inditam &c. quod attinet, meræ sunt principii petitiones, rationi naturæ, ejusdemque ordini repugnantes. Ubi enim DEUS aliquid extraordinariè creavit? Absurdissimum etiam est, unum idemque Accidens (posito, sed minimè concesso, quod Lux Accidens sit) modò huic, modò illi, modò alii inhærere corpori vel Subjecto.

Fundamentis hisce Lucem esse Substantiam quam sufficientissimè probantibus omnino acquiesco, nec scrutari alterius, & in Aristotelis Voluminum Labyrinthum aliorumque Ethnicorum Philosophorum atque eorum imitatorum, me præcipitare gestio. Quibus tamen subjungere volui, quid physicè sit Substantia? Dicitur autem Substantia, ens purum & simplex, nullam contrarietatem in se recipiens.

Corpora superiora jam præteribo, de inferioribus tantum acturus, ubi sciendum, illa duabus ex partibus hisce Substantia nimirum & excrementis consistere, & hanc esse accidentalem, illam autem essentialem: Ideòque ad differentiam excrementorum dixi esse ens purum, quippe quod excrementa tota impura sint, quibus etiam malum corruptionis ex maledictione DEI propter peccatum primorum parentum nostrorum subsecutum adhæret, non autem Substantiæ, docente Domino de Nuysement. Substantia (in se ipsa considerata) pura est, inquam, nam licet excrementum in omni corpore inferiori Substantiam excedat, seque illi immisceat, ac ejus puritatem contaminet ac pervertat, tamen arte interveniente separari potest.

Dixi Simplex, quamvis enim omnis Substantia in tribus principiis consistat, nullum tamen est primum vel supremum, nullum ultimum vel infimum, ac etsi separari possint, nihilominus tamen essentialiter dividi nequeunt, sed unumquodque semper in suo socio invenitur.

Dixi nullam contrarietatem in se recipere, à proprietate nimirum: Nam attestante D. de Nuysement, Substantia hanc habet proprietatem, ut nullam contrarietatem in se recipiat, alias etiam per artem pura & à corruptione libera reddi haud posset, prout tamen quotidiè in arte nostra videmus, & gratia DEI ipse scio, & in praxi observavi, quod Mercurius noster nihil in se recipiat, quam quod suæ sit essentiæ homogeneum.

Contents

Sign in to save your reading →