Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitCandida Phoenix Philosophica
Part II — Chapter 13: The Controversy Over Light

Primo enim die DEUS terram & aquam inter se commixtas, nimirum congeriem illam corporum impolitam & indigestam, quod Moyses תהו ובהו Thou Vabou nominat, terram vacuam & inanem (tanquam mundi fundamenta) creavit, statimque eo die addidit Lucem (quia prima gratia ædificii Lux est, ut Ambrosius in Gen. c. 1. vers. 3. 4. 5. loquitur) ista autem Lux (sicut & posterior ut antedictum) non fuit Substantia eaque nec incorporea, uti sentiunt illi, qui per eam denotari volunt Elementum Ignis, aut Solem aut nubeculam lucidam, sed fuit accidens, ut cum sanioribus sentiam, i.e. perspicuitas aliqua, & pelluciditas, seu qualitas luminosa, non quidem subsistens sine subjecto, sed inhærens.

Primò quidem die creationis superficiei, seu subtiliori cuidam parti aquarum: Secundo verò & tertio die aëri seu toto cœlorum expanso, ac demum quarto die postquam creata fuerunt luminaria, in cœlo, Soli, Lunæ reliquisque Astris indita.

Secundò ordinaria, qualis est Lux illa, quæ ex Sole, Lunâ, aliisque Syderibus oritur & diffunditur mundumque, & omnia, ubi non impedimentum lumen lucis removens intervenit, corpora illustrat. Quam sententiam non incongruam puto dignamque transcriptione, quâ nihil S. T. præscribere animus est, &c.

Altera Epistola. Tit. Quibus me V. R. est dignata literas accepi: Quamvis autem animus mihi non fuerit, quæstionem inter nos illam de luce motam, utrum ea Substantia sit, an Accidens? cum ipsa disceptare: Visis tamen argumentis speciosis in Epistolâ pro sustinendâ prioris negatione allatis, mentem atque intentionem mutare duxi, non ut vellem doctiorem instruere; Sed ut ne occasionem contemplandi opera DEI suaviter se præsentantem præterirem.

Rem ut ipsam adgrediar, primùm & quidem brevissimè respondebo ad objectionem contra Syllogismi mei prioris Majorem prolatam, quam V. R. particularem esse putat, quia accidentia etiam à DEO sunt creata, exemplum Imaginis DEI in homine adducendo (ut ipsius formalibus utar) concreatæ, quod autem non sequitur, cum minimè dici possit, accidentia esse creata, nisi respectivè, nec non distinguendum sit inter creata & concreata, & sic à diversis malè fiat illatio. Tacebo quod controversia illa de imagine DEI nondum sit decisa.

Quare iterum sequentes propono & repeto Syllogismos: Quicquid per Verbum DEI creatum est creatura est. Lux per Verbum DEI est creata. E. Lux est Creatura. Porrò. O. Creatura est Substantia. Lux est Creatura. E. Lux est Substantia.

Major Syllogismi prioris per se est vera & Minorem V. R. ipsa ex Sacris literis (Gen. 1. v. 3.) satis probatam fatetur. Ex quibus Syllogismi posterioris Major non minus per se vera & Sole ipso clarior elucescit. Prout etiam cuncta hæc argumenta optimè probantur, dicto Meritissimi istius Theologi Joannis Arndts:

Das Wort so Gott in der Schöpffung geredt / ist nicht verschwunden / sondern das Leben aller Creaturen worden. Nam exinde non solum patet, quod, quicquid Verbo DEI creatum est, creatura & per consequens sit Substantia; Sed meritò etiam adduci potest; Si verbum DEI omnium creaturarum vita est factum, erit ergo & lucis vita factum; & sic lux habet vitam. Ex quo porro sequitur, si lux habet vitam, habebit ergo formam; Si habet formam, erit ergo quoque Substantia.

Et sanè verbum DEI est propria illa forma, quæ ab initio creationis dedit, & adhuc dat esse rebus omnibus: Quâ de formâ vulgares Philosophi ferè omnes ante multa secula balbutire cœperunt & adhuc balbutiunt, nec non aliquando verba multa faciunt, sed tamen quid eorum forma sit, ipsi nesciunt, ut curiosus ille Sp. cum subtilissimo suo Sc. ingenuè fatetur. Unde meritò dici potest, illos verba pro rebus & terminos pro Philosophiâ discipulis suis tradere.

Juxta hæc, ut ad formam Syllogisticam quoque respondeam, concedo quidem Majorem Syllogismi prioris R. V. nec non posterioris (quamvis magis Logicè, quam Physicè subsistere videantur) Econtra autem nego tam prioris, quam Syllogismi posterioris Minores: Etenim contrarium nim. lucem corpori nulli inhærere, sed in & per se subsistere Job. c. 38. v. 19. probatur, ibi enim: Ubinam est via in quâ lux habitat, & tenebrarum ubi locus? Unde sic subsumo: Quicquid non inhæret corpori non est Accidens. Lux non inhæret corpori. E. Lux non est Accidens.

Major est ipsa V. R. Propositio. Minor non per prædicta solùm, sed hoc ipso etiam est probata, quoniam V. R. nihil probavit, cum semper tamen affirmanti incumbat probatio: Nam 1. V. R. prætendit Lucem vel in igne, vel in Sole & Stellis, vel alio quovis corpore consistere. 2. Opponit, Lucem non esse Substantiam quia nec corporea, nec incorporea. 3. Ad declarationem mentis suæ, vel dilucidationis loco dicit, lucem propriam & naturalem intelligendam esse, quam statuit vel 1. extraordinariam, vel 2. ordinariam, ut amplius habent literæ. Quæ omnia nihil probant, cum probationes debeant esse concludentes.

Siquidem quoad primum, Ignis ipse absque Subjecto suo esse & nequidem imaginationem incurrere potest, attestante Dn. de Nuysement Hermeticorum Philosophorum ingeniosissimo, prout etiam experientiâ demonstrari potest (quare etiam sequitur, aut ignem non esse Substantiam, aut V. R. argumenta non esse simpliciter vera:) Absurdum autem est, quod illud ipsum, quod absque Subjecto esse nequit, alterius debeat esse Subjectum.

Contents

Sign in to save your reading →