Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Das Dreyzehende Capitel. Hujus Capituli locô duas epistolas inserere libuit sequentes, una nimirum Responsoria, altera Refutatoria, quæstionem de Luce an sit Accidens vel Substantia? tractantes, tum ob quæstionem hanc ipsam, tum quod hujus, epistolæ scil. posterioris, in antecedentis quæstionis tractatione mentio sit facta, tum etiam, quia alia plura nostrum institutum tangentia, maximè autem, quid per substantiam in hoc Tractatulo intellectum velim, in eâdem contineatur.
Prima Epistola. Tit: Transmisit S. T. nudius tertius argumentum aliquod Syllogisticum Medico nostro D. R. opponendum, ex re Physica de Luce, an sit Substantia vel Accidens? desumptum hoc modo: Quicquid per Verbum DEI creatum est, est Substantia. Atqui Lux per Verb. DEI est creata. E. Lux est Substantia.
Ad hoc argumentum ex tempore inferebam, quod stare nequeat, his motus rationibus, quia Major, quam S. T. existimabat per se & universaliter veram, mihi videbatur particularis, cum tamen in Prima figura (respondendo scil. primotenus ad formam) non debeat esse particularis propositio vel Terminus major, sicut est quando consideramus, quod etiam Accidentia, quæ non involvunt imperfectionem, & corruptionem, à DEO creata sunt, utpotè attributa, proprietates, qualitates & adjuncta rerum, color, calor, humiditas, frigiditas &c. quæ sunt Accidentia Substantiis suo modo ad- & inhærentia, nisi principium Philosophicum penitùs destruere conemur, quod à nullo unquam Philosopho negatum fuit; quicquid enim est, aut est Substantia aut Accidens, & inter Substantiam & Accidens non datur medium.
Ut autem in prædictâ Schedula brevibus & quidem uno exemplo rem clariorem facerem, Speciem Accidentium adferebam, scil. Imaginem DEI in homine concreatam, quæ tamen essentiam non ingreditur, neque formam, neque materiam hominis, ut scil. tertiam Substantiæ causam, quæ in Naturâ non datur, non constituet; Ex quo exemplo elucescere poterat, quod major propositio scil. Si non omnia, quæ Verbo DEI creata sunt, sunt Substantiæ, esset particularis, ex quâ in prima figura certi nihil subsequi posset.
Errore autem hoc fotô & pro ratô habitô, facillimè concludi posse scribebam, quod & illud, quod in locum imaginis post lapsum cessit, esset Substantia, id quod peccatum, quæ opinio Flaccianorum: Quicquid in homine est, est Substantia. Peccatum est in homine. E. Peccatum est Substantia.
Alius ex errore error, & quidem Calvinianorum quorundam, si non directè, attamen per certam consequentiam, quod DEUS sit Author vel Creator peccati, & postmodum damnationis ex subsequenti argumento: DEUS est author omnium Substantiarum. Peccatum est Substantia. E. DEUS est author peccati.
Qui errores, quamvis sciam, quod hisce S. T. non inhæreat, & assentiatur, debuissent ad absurdum ex parte deducere, ex parte autem universalitatem termini majoris destruere: Quod scil. non omne (universaliter) quod à DEO vel verbo creatum est, sit Substantia, ubi de uno controversiæ statu, scil. an Lux sit Substantia vel Accidens & qualitas? in alterum scil. de Imagine DEI non sit transgressus.
Porrò autem S. T. argumentum hoc opponitur: Quicquid inhæret corpori, illud est Accidens. Lux inhæret corpori. E. Lux est Accidens. Vel hoc modo: O. Substantia per se subsistit. Lux per se non subsistit. E. Lux non est Substantia.
Major primi Syllogismi probatur, quia Accidens extra Subjectum non subsistit. Minor secundi, quia scil. hæc formalis ratio accidentium, quod non per se subsistant, quod utrumque S. T. facilè concedet, quia probabilibus & invictis Philosophiæ terminis & principiis firmatum.
Minor primi, quia corpus per se est & manet corpus sine adhærente luce, etiam in summis tenebris, alias enim sequeretur, quod lux constitueret corpus vel materialiter ex quâ, vel formaliter per quam aliquod corpus consisteret. Minor secundi: Lux enim vel in igne, vel Sole & Stellis, vel alio quovis corpore consistit, & non in se & per se.
Ulterius si Lux est Substantia, est vel corporea vel incorporea; Tertium enim non datur. Sed non corporea, alias corpus in corpore esset, quod absurdum; neque incorporea, quia videtur; nihil enim incorporeum in hac fragilitate oculis nostris & visui est perceptibile. E. non est Substantia.
Cæterum autem ut res dilucidior evadat, sciendum, quod hic Lux propria & naturalis sit intelligenda, quatenus percipitur beneficio oculorum, & organorum visus in facultate videndi, hanc statuo esse Accidens & qualitatem & affectionem corporis lucidi subtilissimam, quâ orbis variaque corpora homini perceptibilia redduntur: Quamvis pro ratione Subjectorum varia sit, eaque vel 1. Extraordinaria, ut Lux illa primogenia in primis tribus diebus, antequam sydera creata fuerunt.