Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.
Lectori male feriato.
Tu vero cavesis edico quisquis es, ne temere sugilles Authorem hujusce operis, aut cavillator irrideas. Imo ne vel ex aliorum censura tacite obloquaris (vis dicam verbo) nequid nasutulus inepte improbes, aut falso fingas.
Nam si talis revera sit, qualem præ se fert Junior Democritus, seniori Democrito saltem affinis, aut ejus Genium vel tantillum sapiat; actum de te, censorem æque ac delatorem aget econtra (petulanti splene cum sit) sufflabit te in jocos, comminuet in sales, addo etiam, & deo risui te sacrificabit.
Iterum moneo, ne quid cavillere, ne dum Democritum Juniorem conviciis infames, aut ignominiose vituperes, de te non male sentientem, tu idem audias ab amico cordato, quod olim vulgus Abderitanum ab Hyppocrate, concivem bene meritum & popularem suum Democritum, pro insano habens. Ne tu Democrite sapis, stulti autem & insani Abderitæ.
Abderitanæ pectora plebis habes. Hæc te paucis admonitum volo (male feriate Lector) abi.
Heraclite fleas, misero sic convenit ævo, Nil nisi turpe vides, nil nisi triste vides. Ride etiam, quantumque lubet, Democrite ride Non nisi vana vides, non nisi stulta vides.
Is fletu, hic risu modo gaudeat, unus utrique Sit licet usque labor, sit licet usque dolor.
Nunc opus est (nam totus eheu jam desipit orbis) Mille Heraclitis, milleque Democritis. Nunc opus est (tanta est insania) transeat omnis Mundus in Anticyras, gramen in Helleborum.