Tap the page, move to the top or bottom edge, swipe down, or press Tab to reveal reading controls. Use the arrow keys or swipe sideways to turn pages.

← ExitA New Light of Alchemy
Preface to the Reader · 1611

Praefatio ad Lectorem

Praefatio ad Lectorem. Omnibus Chymicae Artis Inquisitoribus, genuinis videlicet Hermetis filiis, Autor salutem et benedictionem a Deo precatur.

Cum mecum perpenderem, candide Lector, multos adulterinos libros, falsaque ut vocant Archymistarum recepta, impostorum fraude et avaritia composita, in quibus ne scintilla quidem veritatis elucet, inter naturalium occultarumque Artium Indagatores versari, quibus et quamplurimi decepti sunt, et adhuc decipiuntur, nihil me utilius facturum existimavi quam si Talentum a Patre Luminum mihi concreditum, cum filiis et haeredibus scientiae commune haberem, ut et posteri animadverterent, non solum prioribus saeculis, verum etiam hoc nostro, singularem illam Dei benedictionem Philosophicam, quibusdam hominibus non fuisse denegatam.

Nomen meum certis de causis publicare non consultum visum est, dum non mihi laudem quaero, sed Philosophiae amatoribus prodesse studeo: ideo vanam gloriae cupiditatem relinquo illis, qui malunt videri quam esse. Quae hic in veritatis Philosophicae indubitatam attestationem scribo, paucis comprehensa, a manuali experientia mihi ab Altissimo concessa deprompta sunt, ut ii, qui in hac laudatissima scientia prima et realia posuerunt fundamenta, hac cohortatione pulcherrimarum rerum exercitationem non deserant, et sic a scelerata Fumivendulorum turba, cui dulce est decipere, tuti sint.

Non sunt somnia, ut ignarum vulgus loquitur, nec inania otiosorum hominum commenta, ut stulti et insipientes, qui artem rident. Veritas est ipsissima Philosophica, quam ut veritatis amator, in veritatis Chymicae immerito proclamatae subsidium et confirmationem, occultare aut silentio involvere non debui nec potui: quamvis hisce malignis temporibus, ubi virtus et vitium aequiparantur, propter saeculi indignitatem, hominumque ingratitudinem et infidelitatem, ne quid de Philosophorum maledictionibus loquar, in publicum prodire maximopere pertimescat. Possem adducere Chymicae huius veritatis testes, autores videlicet gravissimos, iuxta unanimem venerandae Antiquitatis in tot diversis nationibus consensum: at, quae experimento oculari videntur, probatione non indigent.

Viderunt illam sine veste Dianam hisce elapsis annis, sciens loquor, multi et supremae et infimae sortis homines. Et licet reperiantur quidam maleferiati, qui aut ex invidia, aut malitia, aut metu detectionis imposturarum suarum clamitent auro suam animam posse extrahi, et pomposa ac vana ostentationis delusione alieno reddi corpori, non sine temporis, laborum ac sumptuum iactura et detrimento: sciant pro certo Hermetis filii eiusmodi animarum, ut loquuntur, sive ab auro sive a Luna, quacunque viam vulgari Alchymistica, extractionem meram esse persuasionem, quod quidem a multis non creditur, sed tandem per experientiam unicam et solam veritatis Magistram cum damno verificatur. Econtra qui via Philosophica hoc sine fraude et fuco praestare possit, ut vel minimum Metallum, sive cum lucro, sive sine lucro, realiter colore Solis vel Lunae, in omnibus examinibus requisitis permanente, tingat: illum iure affirmare possum habere fores naturae apertas ad ulteriora et altiora arcana investiganda et cum Dei benedictione acquirenda.

Porro praesentes hos Tractatus, mea experientia conscriptos, scientiae filiis offero, ut dum omni cogitatione motuque animi in naturae occultis operationibus inquirendis versentur, inde rerum veritatem ipsamque naturam perspiciant et cognoscant: in qua re sola totius sanctissimae artis Philosophicae perfectio consistit, modo via Regia, quam natura in omnibus operationibus praescribit, progrediantur. Ideo hic candidum Lectorem admonitum velim, ut scripta mea non tam ex verborum cortice quam e naturae viribus intelligat, ne postea tempus, laborem et sumptum frustra expensum deploret.

Consideret Sophorum hanc esse scientiam, non imperitorum: et longe alium esse Philosophorum sensum, quam ut eum percipiant vel Thrasones gloriosi, vel literati irrisores, aut contra conscientiam vitiosi, qui dum virtutibus emergere non possunt, sceleribus et honestorum virorum calumniis id moliuntur, vel imperiti circumforanei, qui suis dealbationibus et rubefactionibus, cum indignissima laudatissimae scientiae Chymicae diffamatione, universum fere mundum deceperunt. Huius farinae homines sanctissima illa scientia nunquam in penetralia sua intromittet. Dei enim donum est. Siquidem ad eam non nisi sola Dei intellectum illuminantis gratia, per patientem et religiosam humilitatem perveniri possit, aut per ocularem experti Praeceptoris demonstrationem: quapropter a Deo alienos merito a secretis suis procul abigit.

Quod reliquum est, filios artis unice rogo, ut meum bene de ipsis merendi studium animo grato accipiant, et cum occultum fecerint manifestum, atque Dei nutu, constanti labore in optatum portum Philosophicum appulerint, Philosophico more omnes indignos ab hac arte excludant, amorisque erga proximum egenum in timore Dei, postposita vana ostentatione, memores, Optimo ter Maximo pro speciali hoc munere, sine abusu, in tacito et pie gaudenti sinu sempiternas gratitudinis laudes decantent. Simplicitas veritatis sigillum.

Contents

Sign in to save your reading →